Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F22r --

sibi hebescere experitur et queritur, quod cum excellentiae vestrae sit coaetaneus, sperat ab eadem specilla relevandis oculis suis congrua et idonea comparari sibi posse. (6) Cuius spei ac voto ut satisfaciat, ipse ego dominationem vestram rogo, ut si opportunitas fuerit, bono illi patri congruentia perspicilia coemendi, hunc tanto eius desiderio favorem exhibere non gravetur, pro quibus ego pretium, quocumque illa constiterint, lubens persolvam; nollem nam optimum senem visu hoc tempore destitui, quo eum iam quinquagenarium sacerdotem secundas primitias brevi celebraturum confidimus. (7) Haec raptim. Interea ut excellentia vestra cum omnibus suis integre valeat et ad festa paschalia e grabato aegritudinis suae incolumis surgat, impense exopto.

46. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Innsbruck [Stams], 13. Mai 1645 In Abt Bernhards Abwesenheit hat Stephani den Salinenpräfekten, Herrn Kurt, der sich auf der Durchreise befand, nach Stams eingeladen. Außerdem hat er ihm zwei Flaschen Wein zur Stärkung mitgegeben. Das Ziffernblatt der Turmuhr wurde neu gemalt und steht kurz vor seiner Vollendung. Die Bienen sind in diesem Jahr fleißiger denn je, eine gute Honigernte ist zu erwarten. Stephani würde gerne selbst zu den Markttagen nach Hall fahren, aber er ist zu sehr mit Arbeit belastet. Ad dominum abbatem nostrum inter Oenipontanos versantem, 13. Maii 1645. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine praesul Salutem, et quidquid filius debet

(1) Mox ut a nobis reverendissima pietas vestra nupero die Martis recesserat, ego cum iudice nostro ad hospitium descendens salinae praefectum, generosum dominum Curtium, hora 12. eo appulsum humanius, ut potui, ad nos invitavi; sed is comitatum suum satis numerosum deserere nolens grates invitanti retulit alio tempore diversionem ad nos certam pollicitus, si scilicet transitus circa fines nostros haberet multo comite non oneratus. (2) Ei tamen duas vini ampullas, albi et rubri, confestim per oeconomum Leonardum praesentavi, quas ille gratanter acceptans mox in conspectu latoris primum inde haustum in memoriam et sanitatem reverendissimae pietatis vestrae commensalibus propinavit in orbem cunctis ebibendum.

(3) Facies horologii e turri sancti Ioannis elapso Mercurii die pingi coepta est eique (extra quarta insignia) ultima iam prope manus apposita est, id quod reverendissimae pietati vestrae pictor[ERROR: no reftable :] pictor] Eventuell ist Paul Honegger gemeint, der in den 30er und 40er Jahren des 17. Jahrhunderts in Stams wirkte. ipse haud dubie referet, qui hodie a nobis digressus filium suum operi perficiendo reliquit.

(4) Apes hoc anno novis faetibus valde exundant, ipsis ferme alvearibus vix suffecturis, si adeo fecundam pullitiem glomerare porro perrexerint, ut coeperunt.

(5) Ad nundinas Halenses iam iam instantes conventui de quibusdam necessariis provisurus libens proficiscerer, si id de consensu et beneplacito reverentissimae pietatis vestrae liceret, nec dies negotio

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic