Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
(1) Diu est, cum de reverendissimae amplitudinis vestrae incolumi statu ac prosperis successibus nihil inaudieram. (2) Quia tamen in dubiis meliora sunt praesumendo, credam amplissimam dominationem vestram hactenus belle semper valuisse suisque negotiis aspirantem iugiter habuisse Favonium. (3) Faxint superi, ut reverendissima pietas vestra in seros adhuc annos constanti utriusque hominis sospitate fruatur! (4) Ad quem finem et effectum ut et ego quoquo modo serviam, mitto reverendissimae pietati vestrae doliola duo vini nostri Tyrolensis, quod uti robore praestat mero ad Neccarum progenito, ita fovendo ventriculo et viribus confirmandis, esuriali praesertim quadragesimae tempore nonnihil poterit adminiculari. (5) Doliola vero quia longius promovere non possum, in Fiessen uti antehac apud officialem meum Ioannem Spaiser sub tuta remanebunt custodia, dum reverendissimae amplitudini vestrae allubuerit ea inde ad suam Caesaream transportari. (6) Denique coronidis loco adiungo schediasma quoddam, quod diebus hisce una cum Mercurii relationibus accepi vaticinium (si diis placet) continens futurorum circa nostrum Romanorum imperatorem,[ERROR: no reftable :] Romanorum imperatorem] Gemeint ist Kaiser Leopold I., der gerade gegen die Türken Krieg führt. quod si a veritate contingentiae non abluderet, merito totum laetificare posset orbem Christianum. (7) Id ut fiat, divinum Numen exoro, cuius protectioni simul reverendissimam amplitudinem vestram impense devoveo.
465. An Abt Anselm I. Muotelsee von Salem
Stams, 6. Januar 1665
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas hat schon länger vom traurigen Tod des
Abtes Thomas [II. Schwab] von Salem gewusst. Er bedauert diesen Verlust sehr. Lange
wusste er nicht, wer zum neuen Abt gewählt wurde. In Innsbruck wurde er dann von
Graf von Königsegg darüber informiert. Deshalb gratuliert er seinem Kollegen nun zu
seinem Amtsantritt und empfiehlt sich ihm.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |