Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F210r -- bulla altaris
privilegiati a moderno felicissimae gubernationis pontifice Alexandro VII.
monasterio meo gratiose concessa, quin reverendissima et amplissima dominatio sua
rite acceperit, vix sum dubius. (2) Ad quas quidem responsum aliquod hactenus
desiderio desideravi ac etiamnum indies praestolor. (3) Cum enim ultimum illud
breve, quod in authographo remisi, iam mense Novembri exspiraverit, ne
animae fidelium piacularibus flammis addictorum diutius tam salubri suffragiorum
remedio destituantur aut piorum hominum devotio imminuatur, iterata instantia
reverendissimam et amplissimam dominationem vestram rogo, totis viribus in id
incumbere dignetur, quatenus nova bulla brevi rursum donemur eaque per omnia ad
stilum prioris formata, pro singulis scilicet diebus et nominatim ad aram in sacello
corporis Christi existentem. (4) Quodsi expeditio haec in secretaria brevium forte
difficilis sit et moram temporis adhuc longiorem deposcat, libeat interim
reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae saltem aliquot lineolis proxime
certiorem me reddere, quid spei hoc in negotio concipere possim. (5) Id dum
exspecto, reverendissimam et amplissimam dominationem vestram supremi Numinis
favoribus commendo et multos apprecor annos. (6) Dabam ex monasterio meo Stambsensi
etc.
464. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
[Stams], 4. Januar 1665
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas bedauert es, schon länger nichts mehr aus
Kaisheim gehört zu haben, und hofft, dass dort alles zum Besten steht. Er wünscht
seinem Kollegen noch viele gesunde Jahre. Als Zeichen der Verbundenheit schickt er
die üblichen zwei Fässer Wein nach Füssen. Ein Blatt mit einer glücklichen
Voraussage für Kaiser [Leopold I.] legt Abt Haas als Krönung bei.
Ad abbatem Caesariensem, 4. Ianuarii 1665, nomine reverendissimi.
Plurimam salutem et cum novo anno omnigenae felicitatis cornucopiae
Reverendissime praesul, amplissime domine domine
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|