Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F210r --

bulla altaris privilegiati a moderno felicissimae gubernationis pontifice Alexandro VII. monasterio meo gratiose concessa, quin reverendissima et amplissima dominatio sua rite acceperit, vix sum dubius. (2) Ad quas quidem responsum aliquod hactenus desiderio desideravi ac etiamnum indies praestolor. (3) Cum enim ultimum illud breve, quod in authographo remisi, iam mense Novembri exspiraverit, ne animae fidelium piacularibus flammis addictorum diutius tam salubri suffragiorum remedio destituantur aut piorum hominum devotio imminuatur, iterata instantia reverendissimam et amplissimam dominationem vestram rogo, totis viribus in id incumbere dignetur, quatenus nova bulla brevi rursum donemur eaque per omnia ad stilum prioris formata, pro singulis scilicet diebus et nominatim ad aram in sacello corporis Christi existentem. (4) Quodsi expeditio haec in secretaria brevium forte difficilis sit et moram temporis adhuc longiorem deposcat, libeat interim reverendissimae et amplissimae dominationi vestrae saltem aliquot lineolis proxime certiorem me reddere, quid spei hoc in negotio concipere possim. (5) Id dum exspecto, reverendissimam et amplissimam dominationem vestram supremi Numinis favoribus commendo et multos apprecor annos. (6) Dabam ex monasterio meo Stambsensi etc.

464. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim [Stams], 4. Januar 1665 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas bedauert es, schon länger nichts mehr aus Kaisheim gehört zu haben, und hofft, dass dort alles zum Besten steht. Er wünscht seinem Kollegen noch viele gesunde Jahre. Als Zeichen der Verbundenheit schickt er die üblichen zwei Fässer Wein nach Füssen. Ein Blatt mit einer glücklichen Voraussage für Kaiser [Leopold I.] legt Abt Haas als Krönung bei. Ad abbatem Caesariensem, 4. Ianuarii 1665, nomine reverendissimi. Plurimam salutem et cum novo anno omnigenae felicitatis cornucopiae Reverendissime praesul, amplissime domine domine



Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic