Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F209r --

tertius totum diem in opificio suo sartorio apud Cassianum Spilmann impendisset, noctu domum redux, ubi lectum inscendit, vix horam iacuit et factus est glaeba exanimis.

(9) Post illius sepulturam eodem adhuc die sistit se coram me filius eius suppliciter rogans in patris et avi sui vestigia insistere ac munus aeditui de monasterii nostri benignitate obire sibi liceret. (10) Quem cum idoneum omnino reputem ac parochus Miemingensis intercessionales pro ipso ad me dederit, cras eidem ad nos reversuro ad interim ac provisorie usque ad ratificationem reverendissimae pietatis vestrae claves ecclesiae committam, et ut partes sui officii strenue exsequatur, iniungam. (11) Atque his, ne prolixior taedio sim, finio et reverendissimam pietatem vestram protectioni praepotentis Dei commendo.

462. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais [Stams], 8. November 1664 Auch Stephani hätte Pater Theodor [von Preisach] lieber in Stams gepflegt. Der Chirurg Christoph [Reinhart] ist jedoch der Meinung, dass eine Heilung nur in Innsbruck möglich ist, was er auch schriftlich niederlegte. Also gab Stephani nach. Im Haus des Arztes lebt er in Klausur und ist von jeglichem Alkohol abgeschnitten, sodass er den Aufenthalt zu keinen Exzessen missbrauchen kann. Ad abbatem in Mais, 8. Novembris 1664. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Eiusdem prorsus cum reverendissima pietate vestra opinionis et mentis eram, ut exulceratum crus patris Theodorici[ERROR: no reftable :] patris Theodorici] Gemeint ist Pater Theodorich von Preisach, der an einem schweren Fußleiden erkrankt ist (vgl. ep. 461). domi nostrae curari posse existimarem. (2) At vero ubi nuper chirurgum[ERROR: no reftable :] chirurgum] chyrurgum hs. Oenipontanum Christophorum[ERROR: no reftable :] chirurgum ... Christophorum] Gemeint ist der Arzt Christoph Reinhart (vgl. ep. 461). ad nos evocavi, cumque post inspectam patientis constitutionem secreto ac serio interrogavi, utrum possibile esset praefatum affectum morbidum curari in monasterio, an vero omnibus modis necessarium foret patientem Oenipontum transportari, cathegorice respondit intra domesticos nostros parietes restitui ac sanari non posse, eo quod non solum emplastris

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic