Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F208v --

noster, rerum sane parum intelligens et chirurgiae[ERROR: no reftable :] chirurgiae] chyrurgiae hs. tenuiter gnarus, operam quidem suam eidem curando hactenus impenderat, sed casso labore. (3) Consultus nuper fuit etiam medicus, qui cum ante quattuor septimanas phlebotomiae primi chori interfuisset, post ocularem male affecti pedis inspectionem ordinavit quaedam ex pharmacopaea Oenipontana, quae hucusque indies applicata sunt, sed nihilo plus effectum, quam si aqua in vas pertusum missa fuisset. (4) Quare cum malum semper ulterius serpat et ingravescat ac unius pedis caro fere omnis usque ad ossa putrescere velle videatur, ne periculum aliquod sit in mora, scribo hac eadem die Christophoro Rainhardt chirurgo [ERROR: no reftable :] chirurgo] chyrurgo hs. Oenipontano, ut perendie aut proximiore quavis occasione excursum aliquem in Stambs faciat visurus, quid circa languentem deinceps facto opus. (5) Desiderat quidem pater Theodoricus instanter pro aliquot diebus dimitti ad cognatum suum dominum Wagner, sed certe cum illius curatio et restitutio non sit negotium unius vel alterius diei, sed in multas plane hebdomades sese extractura videatur, praeterquam quod bono domino baroni non vulgares molestias crearet, haberet insuper ibidem paene quottidianas occasiones excedendi in potu atque adeo deterius se destuendi. (6) Proinde si necessitas inevitabilis, ut Oenipontum dimittitur, animo deposcat, potius ad ipsum chirurgum [ERROR: no reftable :] chirurgum] chyrurgum hs. Christophorum destinandum censeo, quam in novis suis aedibus de sufficientibus domiciliis ac cubiculis apprime provisum intelligo, qui et praefatum patrem Theodoricum ad observantiam bonae diaetae accuratius continere posset.

(7) Hesterna die tumulo illatus est aedituus senex in Wildermiemingen subitanea omnino morte extinctus. (8) Nam cum nudius

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic