Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F21v --

vel exploret, num bulla iubilaei ac simul mandatum, ut vocant, quadragesimale in Stambs pro foribus ecclesiae sancti Ioannis affixa fuerint, necne, eo quod hoc dominus Perkhofer omnimodis rescire percupiat, fortassis pro aliquo actu subiectionis interpretaturus, si ea a decano nobis transmissa, ad publicam notitiam exposita atque praefato modo a nobis affixa cognoscat. (8) Ceterum ego bullam quidem iubilaei, non prout impressam typis a decano acceperam, sed calamo (servatis servandis et mutandis mutatis) sub nomine et auctoritate reverendissimi abbatis in Stambs per scribam nostrum transcriptam publicavi; mandatum vero quadragesimale ex hypocaustulo prioratus mei nec vel pedem prorepsit umquam, nedum ad fores ecclesiae pervenit, imo id in Stambs praeter meam personam nullus hominum vidit vel legit. (9) Ac hisce me et reliquum coetum reverendissimae pietati vestrae demisse commendo.

45. Stephani an Arzt Paul Weinhart in Innsbruck [Stams], 12. April 1645 Stephani bedauert es, fünf Monate nicht mehr geschrieben zu haben. Er findet inzwischen wieder Schlaf, doch noch immer plagt ihn sein Ischiasnerv. Den Frühjahrsaderlass hat er für den 23. April festgesetzt. Er fragt nach, ob Weinhart spezielle Medikamente für sein Leiden wisse. Er hofft, dass der Aderlass in diesem Jahr bessere Erfolge zeige, als im letzten Jahr. Allen gehe es ansonsten gut, bis auf den Pater Senior, der von Tag zu Tag schlechter sieht. Er bittet Weinhart um neue Brillen, damit der Pater seine zweite Primiz gesund feiern könne. Ad Paulum Weinhart, doctorem medicum Oeniponti et physicum monasterii, 12. Aprilis 1645. Nobilis, clarissime et excellentissime domine

(1) Quintus iam mensis vertitur, ex quo ad excellentiam vestram litterarum nihil dedi, tametsi scribendi causam forsitan dudum habuissem, quippe qui paulo post ingressum huius anni scyathicae vel similis cognatae affectionis molestias de novo persensi atque octo vel plures hebdomadas pertuli. (2) Nunc vero quia saltem somnum de nocte habere possum nec difficilis, uti antehac, mihi accidit sessio, nihil amplius moror, quidquid illud sit, quod femur meum vel ischion tamdiu occupavit.

(3) Phlebotomiam huius verni temporis ego cum fratribus mei chori 23. Aprilis instituere decrevi, cui praemittemus purgationem consuetam ex medicinis, quas aliis temporibus communiter adhibere sumus soliti, ni forte mihi excellentia vestra peculiare aliquid pharmacum pro mea complexione conducibilius noverit e pharmacopolio Oenipontano comparandum. (4) Quoad venae incisionem spem mihi facio eam hoc vere felicius cessuram, quam praeterito autumno sum expertus; tunc nam in brachio sinistro quinque vel sex ictus frustraneos excepi, ac primum post tertiam plagam in dextero, tandem sanguini patuit exitus.

(5) De reliquo valetudine per Dei gratiam bona utimur omnes, nisi quod venerabilis pater senior[ERROR: no reftable :] pater senior] Gemeint ist Pater Wolfgang Lebersorg. noster indies paene visum

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic