Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
propriis (de petita tamen licentia) versatur. (2) Adiunctum scriniolum ligneum e monasterio Fridwilensi emissum direxit ad me reverendissimae pietatis vestrae cognatus, reverendus pater Martinus Franciscanus, qui eadem simul occasione decem florenos mihi consignari fecit confraternitati nostrae ad sanctum Ioannem a praenobili domina Ioanna de Ettenhardt legatos, quae ante paucas septimanas diem suum supremum obiit, virgo circiter septuagenaria. (3) Circa aedituum Haimingensem, qui res se habeant, quam audacter rursum munus suum obeat, nihil pensa intentione mulctae decem Philippaeorum, quamque desuper sileat subpraefectus in Petersperg etc., credam reverendissimae pietati vestrae iam ante octiduum tum a iudice nostro, tum a domino de Wolfsthurn cum omnibus circumstantiis plene fuisse perscriptum. (4) Decimo sexto huius mensis bibi coeptum est in conventu vinum anni superioris, quod Deus faxit tam diu ut duret, ut et praesentis autumni novam progeniem similiter non nisi post exactum annum delibemus, magno utique emolumento valetudinis inter fratres conservandae, quam Deus ter optimus cumprimis reverendissimae pietati vestrae diutissime prorogare velit!
461. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais
[Stams], 25. Oktober 1664
Bei der Heilung des fußkranken Paters Theodor [von Preisach] hatte der Bader bisher
keinen Erfolg. Dann hat der Arzt einige Arzneien aus Innsbruck bestellt, die jedoch
noch keine Wirkung zeigten. Um zunehmender Sepsis vorzubeugen, schrieb Stephani an
den Innsbrucker Arzt Christoph Reinhart, damit er nach Stams komme. Pater Theodor
möchte zu seinem Verwandten, Herrn Wagner, geschickt werden. Doch weil die Heilung
sehr lange dauert, befürchtet Stephani allzu starke Trinkexzesse. Wenn er nach
Innsbruck geschickt werden muss, will ihn Stephani bei Arzt Reinhart selbst
einquartieren. Gestern wurde der alte Mesner von Wildermieming begraben. Der Tod kam
plötzlich über Nacht. Sein Sohn wurde bei Stephani vorstellig, um in die Fußstapfen
seines Vaters und seines Großvaters treten zu dürfen. Bis zur Bestätigung durch Abt
Haas hat ihm Stephani zugesagt.
(1) Quid infirmitatis pridem contraxerint c
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |