Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F204v -- angariari, ad
cuius sublevationem beneficiatum agere gestiat, quod cum in partibus Sueviae
obtinere non possit, in montibus nostris nancisci intendat. (2) Sed nunc ut paucis
edicam, quos res est, parochiae, quae monasterio meo incorporatae sunt eique propius
circumiacent, eius sunt conditionis, ut non nisi per sacerdotes saeculares provideri
possint vi ipsiusmet fundationis, adeo ut nec ex gremio mei coenobii religiosum
aliquem in ulla illarum instituere valeam. (3) Sola paroecia Maisensis a penatibus
nostris remotior id peculiare habet, ut per regulares personas ordinis eam
inofficiare liceat, sed haec sufficienter per trinos domus nostrae professos provisa
est, et redditus illius quartum non capiunt. (4) Ut vero alibi locorum in Tyroli
nostra beneficium quoddam a dioecesano adipiscatur, tantum abest, ut sperare ausit,
ut Brixinenses nostri potius regularibus beneficia undecumque obtenta eripere, quam
ultro conferre soleant. (5) Ceterum ut praedicto patri quousque parochia aliqua
vacare incipiat, interim stationem inter meos coenobitas assignem, id pro tempore
virium mearum non est ex causis, quas ipsimet reverendissimo domino Campililiensi
[ERROR: no reftable :] domino
Campililiensi] Gemeint ist Abt Matthias Kolweiss von
Lilienfeld. perscripseram. (6) Nam praeterquem quod
religiosorum meorum numerus hac tempestate auctior sit, quam a 40 retro vel 50 annis
umquam fuerit, messis proxime praeterita apud nos admodum curta et arcta fuit, ut
conventui familiaeque alendis erogandisque ex fundatione eleemosynis usque ad
futuras aristas vix suffectura metuatur. (7) Veniam ergo mihi dandam spero, quod
postulatis obsecundare non possim. (8) Reverendissimam amplitudinem vestram, cui me
commendo, cum omnibus suis altissimus clementer tueri velit ac semper protegere.
457. Stephani an Pfarrer Georg Nussbaumer von Mais
Stams, 28. Juni 1664
Stephani bedankt sich für die Übersendung des schon lange ersehnten Werkes von
Pellizarius. Im Erwerb des Exemplares eines Salzburger Buchhändlers kamen ihm die
Serviten zuvor. Stephani erklärt sich zu einer Gegenleistung bereit. Die
bischöflichen Beamten in Brixen machen wieder Probleme: Vor kurzem stellte Abt Haas
einen Kandidaten für das Benefizium in Haiming vor, der jedoch abgelehnt wurde. Der
von Brixen entsandte Mann ist nur mehr Kurator, der der Pfarre von Silz unterstellt
ist. Der Kurator von Längenfeld ist verstorben, vorgestern auch der Korator von
Umhausen, Nikolaus Sulzenbacher, deren Nachlass von Brixen gegen bestehendes Recht
eingezogen wurde.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|