Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F203v --

gelu inhorruerat, ut absque manifesto congelationis periculo nec amphoram vini tuto committere viae et aeri ausus fuissem. (7) Differre igitur intentum coactus commodius fore augurabar tempus paschale, sub cuius decursu et duratione gustum nostratis vini seu rubentis seu albicantis reverendissima amplitudo vestra certo adventurum praestoletur. (8) Quod nam a pluribus retro annorum curriculis honorandi antecessores mei non subiectionis, sed benevolentiae titulo et affectu submisere, id equidem pro posterior offerre non detrecto. (9) Alias vero, quod cani reverendissimae amplitudinis vestrae iuniores esse scribantur, quam ut meminisse possent, eiusmodi missionem aliquando fuisse intermissam, hallucinari potuit memoria, plus etenim quinquennio non est, cum Caesarea nec sanguinem Stambsensis uvae nec lacrimas vidit, siquidem anno 1659 antecessor meus bonae memoriae abbas Bernardus [ERROR: no reftable :] antecessor ... Bernardus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. nihil horum submiserat.

(10) Nec Italiam nec Gallias hoc temporis quidquam de rebus ordinis nostri suggerere mirum non est, quippe inter arma, quae ubique iam strepunt, silere solent leges. (11) Atque hisce reverendissimae amplitudini vestrae me meosque obnixe commendo.

455. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim [Stams], 1. April 1664 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Vor vier Tagen wurden die zwei versprochenen Fässer Wein für Kaisheim nach Füssen zu Johannes Spaiser geschickt, wo sie Abt Müller abholen lassen soll. Rot- und Weißwein sollen den Kaisheimern schmecken, wenn der letzte Sommer auch sehr verregnet war und nicht zur Reife der Trauben diente. Den nun wieder fälligen Beitrag für die Kongregation wird der Abt von Salem, der in Stams noch hohe Schulden hat, übernehmen. Ad abbatem Caesariensem 1. Aprilis 1664, nomine reverendissimi. Reverendissime in Christo pater et amplissime praesul, observandissime domine domine

(1) Pollicitis[ERROR: no reftable :] pollicitis] Vgl. ep. 454. steti et promissa ovi paschalis vice duo nostratis voni doliola ante quatriduum ad oppidum Fiessense ablegavi apud officialem meum Ioannem Spaiser tantisper in sequestro permansura, dum reverendissimae amplitudini vestrae libeat ea inde sustollere. (2) Sanguinem misi et lacrimas Tyrolensis uvae, quae si ad gustum et palatum reverendissimae amplitudinis vestrae

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic