Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F201v --

conducent, in archivo quisivit. (2) At diuturna opus erit descriptione aliquot septimanis vix finienda, siquidem originalia magno numero adsunt.

(3) Telonearius Zirlensis admonitione non eguit, quin ipse nos praeveniens paucis diebus a discessu reverendissimae pietatis vestrae litteras misit indicantes centum florenos sequestro positos esse, a nobis per tabellarium aliquem pro libito tollendos, id quod reverendissimae pietati vestrae iudex noster ante octiduum utique iam praescripserit.

(4) Pater Thobias[ERROR: no reftable :] pater Thobias] Gemeint ist Pater Tobias Zigl. noster rursum sollicitat pro coëmendis theologis in futuram theologiae scholasticae professuram idoneis, quorum quidem apparatus apud nos in praesens (fateor) perexiguus est aut fere nullus. (5) Desiderat vero prae aliis tres inclusa schedula expressos Venetiis vaenum praestantes.

(6) Dominus de Wolfsthurn cum salute et sui recommendatione transmittit reverendissimae pietati vestrae epistulam calvae excusationis comitis Horgätch ad imperatorem et una etiam pasquinum quoddam uti parum ingeniosum, ita non multum modestum.

(7) Chirurgus noster cum vix praesanasset luxatam manum Antonii conversi, [ERROR: no reftable :] Antonii conversi] Es ist nicht klar, ob hier Antonius Senner oder Antonius Manz gemeint ist. alterum iam patientem adeptus est, nam frater noster Nicolaus,[ERROR: no reftable :] frater noster Nicolaus] Gemeint ist Bruder Nikolaus, Graf von Wolkenstein (vgl. Album Stamsense Nr. 457). cum hodierno mane vigilias adiret, ad scalam ecclesiae praeveniens extremam oram cucullae pede calcavit ac mox per scalae gradus prolapsus crus sinistri bracchii paulo supra cubitum diffregit, absque dubio diu futurus custos grabati ac patientiae largam segetem habiturus. (8) Venae sectionem dominica praeterita ego ob capitis debilitatem, qua tunc laboraveram, instituere ausus non fui, in crastinum Deo volente celebrandam. (9) Interea credam phlebotomiam reverendissimae pietatis vestrae prospero successu iam peractam, quae ut eidem ad multos annos atque exoptatam valetudinem proficiat, Oenipontem precor. In Stambs 13. Octobris.

452. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim Stams, 31. Dezember 1663 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas war nun lange Zeit durch die Belange des Landes und des Klosters beschäftigt, weswegen der Briefverkehr etwas ruhte. Abt Müller ist sicherlich durch die bevorstehenden Versammlungen in Regensburg beschäftigt, wo es um die Türkenbedrohungen gehen soll. Abt Haas wünscht sich Frieden im neuen Jahr, das für Abt Müller ein glückliches sein soll.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic