Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F199v --

Ad abbatem Caesariensem, 29. Maii 1663, nomine reverendissimi. Reverendissime in Christo pater, amplissime praesul, observandissime domine domine

(1) Vixdum nuper epistulam ultima pentecostes ad reverendissimam amplitudinem vestram allegaveram, cum ecce pauculis post diebus aliam ex Caesarea recipio, qua et de transmittenda ordinis subsidiaria collecta et de peragenda apud me visitationis termino praemoneor. (2) Ceterum ad annuam contributionem quod attinet, cum reverendissimus vicarius generalis congregationis nostrae, dominus abbas Salemitanus,[ERROR: no reftable :] dominus abbas Salemitanus] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. monasterio Stambsensi nomine mille florenorum iam per 26 annos debitor existat et nec vel assem hactenus ex censibus conglomeratis dependerit, scripsi eidem nuperrime, quatenus sportularum quotam, quae me contingit, ex praenominato debito defalcari pateretur ac ipse loco meo consuetos viginti aureos Romam dignaretur dirigere. (3) Responsum desuper in proximo operior. (4) Sin difficilem in hac re aut renuentem advertere, confestim ego praelibatam taxam Caesaream perferri curabo mediante officiali meo [ERROR: no reftable :] officiale meo] Gemeint ist Johannes Spaiser. Fiessensi.

(5) At vero visitationi in Stambs assumendae neque finem Augusti neque Septembris initium bene congruere ex anterioribus meis reverendissima amplitudo vestra iam probe intellexerit.[ERROR: no reftable :] at ... intellexerit] Der Grund für den schlechten Termin Ende August bzw. Anfang September ist der geplante Besuch des Erzherzogs Sigmund Franz in Stams, dessen Kommissäre dann allgegenwärtig sein werden (vgl. ep. 445). (6) Quid ergo ulterius eidem placeat, pronus exspecto ac simul me meosque studiose commendo, ex Stambs die Maii 29. 1663.

448. Stephani an Abt Georg IV. Müller von Kaisheim [Stams], 10. Juli 1663 Abt Haas, der am Landtag in Sterzing weilt, wurde über den Brief aus Kaisheim informiert, in dem die Zahlung der 20 Gulden für den Generalprokurator aus den Schulden Salems bestätigt wird. Unklar ist, ob die zusätzlichen 20 Gulden, die über Kaisheim nach Salem geschickt werden sollten, schon dort eingetroffen sind. Wenn sie eingetroffen sind, sollen sie als Zahlung für das nächste Jahr gelten, wenn nicht, mögen sie nach Stams zurückgeschickt werden. Als die Konversen nach der letzten Visitation hörten, dass sie ihr Skapular wie eine Zunge vorne tragen müssen, befürchteten sie, zum Gespött der Menschen zu werden. Sie erbeten deshalb von Abt Müller einen diesbezüglichen Dispens. Ad abbatem Caesariensem, 10. Iulii 1663.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic