Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F199r --

eccur tam raro calamis loquamur de ordine nostro, tam tenuis rerum congregationis nostrae fiat commemoratio. (2) Iam nam prope a triennio abest, cum de ordinis quidem statu perpauca, de negotiis vero congregationis Germanicae nihil prorsus inaudivimus. (3) Altum quippe silentium tenet omnia et epistulare commercium, quod ante capitulum Rottwilanum per multos annos tam fervens fuerat, omnino intercidit.

(4) Contribuunt reverendissimi domini coabbates taxam pro generali procuratore statutam annis singulis, cum interim neque Roma neque Cistercio de successibus nostris quidquam innotescat.

(5) Cumprimis autem hoc tempore rescire optarem, quid de neotericis breviariis ante lustrum vel sexennium noviter procusis amodo sperandum. (6) Fere nam inter sacrum et saxum[ERROR: no reftable :] inter ... saxum] Zum Sprichwort vgl. Noten zu ep. 296. haereo, conducere ea debeam an non. (7) Nam hinc quidem scio sacram congregationem rituum Romae per publicum decretum eadem abrogasse, inde vero etiam cognovi procuratorem nostrum generalem posthac in Germaniam rescripsisse decretum illud revocatorium ad monasteria solius Italiae restringa.

(8) Porro quia annuae contributionis pro ordine faciendae rursum imminet tempus, ego vero eandem hactenus non sine difficultatibus et incommodis ob ignotas viarum opportunitatibus in Salem dirigere potui, patiatur, oro, reverendissima amplitudo vestra viginti florenos, qui me contingunt, defalcari ex debito millium florenorum, quo reverendissima amplitudo vestra venerandissimum suum antecessorem [ERROR: no reftable :] venerandissimum ... antecessorem] Gemeint ist Abt Thomas I. Wunn von Salem. monasterio meo annis abhinc 25 obstrictum recognoscit, nulla interim ex adauctis censibus umquam facta refusione, quod dum peto, simul importunitatis veniam precor ac reverendissimae amplitudini vestrae me meosque obnixius commendo.

447. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim Stams, 29. Mai 1663 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Schon wenige Tage nach Abt Haas’ letztem Brief kam die Antwort aus Kaisheim zum Kongregationsbeitrag und zur bevorstehenden Visitation. Den Kongregationsbeitrag wird der Abt von Salem, der hohe Schulden in Stams hat, für Stams leisten. Sollte dies jedoch nicht funktionieren, will Abt Haas das entsprechende Geld unverzüglich nach Füssen schicken. Erneut weist Abt Haas darauf hin, dass Ende August oder Anfang September kein guter Visitationstermin sei.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic