Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Ad parochum in Mais, 27. Ianuarii 1663. Reverende in Christo, religiose ac perdilecte domine paroche (1) Inter scruta chartacea, quae reverentia vestra ex Stambs discedens sat multa reliquit, diu perquisivi vulgatum recipe olei ex carduo benedicto conficiendi, sed frustra volvi ac revolvi nusquam illud reperiens. (2) Unde mentem subiit reverentiam vestram forsitan illud secum asportasse. (3) Quia ergo ab amica persona frequentissime interpellor et multiplicatis precibus pro illius communicatione urgeor, libeat reverentiae vestrae schedam mihi illam, si ad manum est, remittere, ut amicum praestare valeam obsequium. (4) Perendie exequias celebrabimus archiduci Ferdinando Carolo [ERROR: no reftable :] Ferdinando Carolo] Erzherzog Ferdinand Karl ist am 30. Dezember 1662 verstorben. Vgl. Primisser cap. 43 § 5 Ferdinandus deinde ad Athesim profertur, Caldariae variolis est correptus. Quare pro restitutione principis Antonius Brixinensis antistes per universam dioecesin supplicationes iussit institui, sicut et Stamsii Augustinus noster per festa natalia. Sed placuit Deo principem ad se vocare, placuit et principi heroico animo mortem oppetere. felicis memoriae, cuius mors iam plures rusticos in casses temeritatis praecipitavit, ut ferinae cupidi cervos iacularentur. (5) Quorum duo vel tres in vicinia nostra ex Telfs in compedibus et manicis ferreis Oenipontum perducti sunt. (6) Habemus hoc temporis hospitem domi nostrae, sacerdotem ex Raittenhaslach, prioris officio ibidem quinquennium iam functum, quem tam proprii abbatis sui, quam praesulis Alderspacensis ceu visitatoris instantia expugnati aegre tandem admisimus. (7) Quid conventui nostro eiusmodi hospites prosint et proficiant, reverentiam vestram haud latet, cui cum fraterna salute omnia fausta precor. (8) Ex Stambs raptim a sumpto prandio 27. Ianuarii 1663.
444. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
Stams, 13. Februar 1663
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas freut sich über die für das Kloster Stams
sehr günstige Rechtsauskunft, die er in der Sache gegen Weingarten von Abt Müller
erhalten hat. Am 8. Februar soll die Sache schon entschieden werden, während Abt
Haas in Innsbruck eine Messe für den verstorbenen Erzherzog Leopold Wilhelm von
Österreich lesen muss. Abt Haas teilte Weingarten brieflich das Kaisheimer Urteil
mit. Nachdem Erzherzog Ferdinand Karl in Kaltern verstorben ist, wird Erzherzog
Sigmund Franz auf dem Landtag nach Ostern gehuldigt werden. Deswegen wird Abt Haas
das Kloster für einige Tage verlassen müssen. Von Erzherzog Sigmund Franz verspricht
er sich die größten Dinge.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |