Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F194v -- (1) Litteras reverendissimae paternitatis vestrae rite consignarunt aurigae,
in quibus consternavit me, fateor, inexspectatum nuntium de adventu rursus cum
abstinentia transigendo, quando hoc anno provisio de piscibus quidem prorsus nulla,
de butyro vero perexigua adest, siquidem ex urbario Wolkensteiniano hactenus nec
unica illius libra supervenit, quidquid apud debitores iteratis scriptionibus
moneretur et urgeretur. (2) Cum insuper dilecti confratres nostri in Mais gratiosa
dispensatione fruantur, quos alioqui (quantum ex statutis) ad ingruentem hanc
abstinentiam aeque ac in monasterio degentes astringi constat, placeat, quaeso,
pares non illis facere, qui portamus pondus diei et aestus, ad tres saltem dies,
Solis, Martis et Iovis, carnium esum nobis indulgendo. (3) Quid, quod isthaec per
adventum abstinentia iam ante annos plus quam 60 in constitutionibus
Fürstenfeldensibus[ERROR: no reftable :] in constitutionibus Fürstenfeldensibus] Gemeint ist
wohl die Versammlung, die 1595 von Generalabt Edmond de la Croix in
Fürstenfeld einberufen wurde und die als Geburtsstunde der Oberdeutschen
Kongregation gilt (vgl. Lekai 1977,
133). aeque rigorose aut etiam strictius imposita fuerit
atque in nupero capitulo Rottwilano, et tamen in eadem passim per monasteria tam
virorum quam monialium usque ad moderna tempora fuerit dispensatum? (4) Utique tot
insignes praelatos dispensantes nemo damnaverit, qui haud dubie valetudinem suorum
fratrum et maiorem alacritatem in divino obsequio prae oculis habuere. (5) Sed
resigno me et iudicem meum altiori prudentiae.
438. Stephani an den Salzburger Rektor Alphons Stadlmayr
Stams, 11. Dezember 1662
Stephani entschuldigt sich, den ohnehin schon mit viel Arbeit eingedeckten Rektor
Stadlmayr zunätzlich stören zu müssen. Der Überbringer dieses Briefes, der bisher
bei den Dominikanern in Bozen die Grundzüge der Dialektik erlernt hat, bat um
Aufnahme in Stams, was im Moment nicht erfüllt werden kann, erst im September des
folgenden Jahres. Bis dahin bittet Stephani, dass der Zögling im Salzburger
Gymnasium aufgenommen werde, um die Physik zu hören.
Ad rectorem Salisburgensem Alphonsum Stadlmayr, 11. Decembris 1662.
Admodum reverende magnifice et clarissime domine
(1) Est, cur admodum reverendae et magnificae dominationis vestrae graves curas
levidensi hoc epistolio meo importunus forsan interpellator nonnihil obturbem,
instantissimis precibus exhibitoris praesentium expugnatus. (2) Is absoluta sub
autumnum
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|