Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F192v --

limavit. (2) Quo quidem laetissimo evangelio ad meas quoque aures appulso inter innumeros, qui illustrissimae celsitudini vestrae sacram tiaram animitus gratularentur, non omnino postremus esse destinaveram. (3) At ecce dum calamum iniecta remora sufflamino, novo rursum atque auspicatissimo nuntio recreor, dum confirmationem pro parte illustrissimae celsitudinis vestrae a suprema in terris sede feliciter ac solemniter expeditam intelligo. (4) Duplicato itaque gaudio excitus, solvo vel nunc tandem vota labiorum meorum satque in vocem exultationis et laudis prorumpens illustrissimae celsitudini vestrae de intenta tam excelsi muneris dignitate cordialissime gratulor apprecando eidem, quidquid benedictionis exoptari potest ab Altissimo, cuius assistentia illustrissimam celsitudinem vestram in negotiis dirigat, in desideriis prosperet et ad commodum innumerabilium animarum in annos Nestoreos[ERROR: no reftable :] in annos Nestoreos] Nestor, der Herrscher von Pylos, erscheint bei Homer (Ilias 1; 2; 9; 11) als Greis, der am Trojanischen Krieg teilnimmt. Deshalb wird sein Name metonymisch für hohes Alter gebraucht. incolam faciat super terram. (5) Quibus in votis illustrissimae celsitudini vestrae principi gratiae ac favori me et monasterium meum ac nominatim etiam vicarios[ERROR: no reftable :] vicarios] Die Stamser Vikare von St. Peter bei Gratsch werden deshalb erwähnt, weil ihr Arbeitsbereich auf dem Gebiet der Diözese Chur liegt. meos ad sanctum Petrum prope castrum Tyroleos demississime commendo cum osculo sacratae dexterae et basio fimbriae vestimenti. (6) Ex monasterio Stambs die 20. Iulii 1662.

433. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais Stams, 30. September 1662 Stephani informiert den Abt über den glücklichen Ausgang des allgemeinen Aderlasses in seinem Chor. Morgen steht der andere Chor an. Der Arzt Angermann macht sich keine Hoffnungen mehr, was den Konversen Valentinus betrifft. Der Grund für den plötzlichen Rückfall ist der Wein, den sich Valentinus heimlich beschafft hatte. Briefe aus Kaisheim mit Antwortvorschlägen schickt Stephani mit. Ad abbatem nostrum in vindemiis, 30. Septembris 1662. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Feliciter omnino successit phlebotomia nupera penes me et consortes meos, siquidem incisor uno quemlibet ictu absolvit. (2) An in crastino parem habitura sit successum cum tribu alterius chori, assistente medico eventus dabit. (3) Circa restitutionem fratris Valentini dominus Angermann[ERROR: no reftable :] Angermann] Gemeint ist der Arzt Johannes Baptista Angermann aus Innsbruck. prorsus desperat nec quidquam amplius tentare vel applicare intendit, qui causam scrutatus,

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic