Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F190r --

ac venerandissimo examinatorum collegio sistere. (2) At quia is, in quem animus meus propendebat, duplici hactenus officio tam subprioris quam magistri novitiorum graviter distentus fuerat ac insuper per quadragesimam in excipiendis pro paschate confessionibus operam suam cum aliis necessario locare cogebatur, differri tantisper debuit, quod executioni tempestivius demandari vix potuit. (3) Praesenti igitur tandem perillustri ac reverendissimae dominationi vestrae harum exhibitorem reverendum patrem Georgium Nusspaumer, ordinis ac monasterii nostri expresse professum, virum uti moribus gravem, zelosum et congrua doctrina[ERROR: no reftable :] congrua doctrina] Von der guten Bildung, die Pater Georg Nussbaumer in Salzburg genossen hat, zeugen zahlreiche hier vertretene Briefe. praeditum, ita pastoralis curae administratione oppido dignum, quem proinde ad effectum praesentis negotii ac celerem expeditionem, reverendissimae ac perillustris dominationis vestrae favori uti et me meosque studiose commendo.

427. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais [Stams], 29. April 1662 Stephani ist überzeugt, dass Abt Haas gut in Mais angekommen ist, und hofft, dass es auch dem bald in Trient zu prüfenden Georg [Nussbaumer] gut geht. Die Geste des Abtes, der Erzherzogin eine kleine schwarze Katze zu schenken, ist gut angekommen, was man aus dem Honorar des Überbringers schließen kann. Briefe aus Kaisheim schickt Stephani mit. Von den neuen Brevieren, gegen die sich Stephani wegen der größeren Einheit im Orden und wegen der hohen Kosten stellt, hört man nichts Gutes. Der neue Richter hat sein Amt in Stams noch nicht angetreten. Ad abbatem nostrum constitutum in Mais, 29. Aprilis 1662. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) De reverendissimae paternitatis vestrae cum suis comitibus prospero appulsu in Mais nihil admodum dubito. (2) Quam autem serena fronte, quo gestu laetitiae eodem pervenerit pater Georgius,[ERROR: no reftable :] pater Georgius] Gemeint ist Pater Georg Nussbaumer, der nach einer schweren Prüfung in Trient 1662 Pfarrer in Mais wurde. haud difficili coniectura imaginor. (3) Spero tamen eundem divinae de se ordinationi non reluctaturum ac Tridenti felicibus avibus negotium suum celeriter confecturum.

(4) Quam bona fortuna, quam ad palatum serenissimae archiducissae [ERROR: no reftable :] serenissimae archiducissae] Gemeint ist die Gattin von Erzherzog Ferdinand Karl Anna de’ Medici. reverendissima pietas vestra Oenipontum submiserit nigrum catellum, vel ex portitoris honorario conicere est, siquidem hortulanus noster in aula duos ducatos dono accepit.

(5) Quid litterarum ex Caesarea supervenerit, originaliter transmitto et una brevem

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic