Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F189v --

quia reverendissima dominatio vestra scire avebit, quas nos defunctis confoederatis sportulas feramus, fateor, vestris functionibus nostras suppares non esse; (5) neque nam ob numerosissimas fundationes, quibus monasterium meum praegravatum est, nobis licet pro quolibet mortuo denuntiato vesperas defunctorum et sacrum missae officium decantare, alias onere nimis gravi opprimendis. (6) Quod ergo nos defunctis aliunde intimatis hactenus praestare consuevimus, istud est, ut videlicet praeter communionem omnium bonorum operum et annuam rememorationem in capitulo quilibet sacerdotum pro demortuo in missa collectam sumat, iuniores vero seu clerici vesperas defunctorum simul dicant, fratres denique laici quinquies orationem dominicam cum totidem salutationibus angelicis persolvant. (7) Tantundem si a reverendissimae dominationis vestrae devoto collegio deinceps nostris fratribus denuntiandis praestitum fuerit, oppido contenti plus ultra exigere non possumus. (8) Atque his dum finio, reverendissimae dominationis vestrae favori ac amicitiae me meosque commendo. (9) Ex Stambs die annuntiatae Virginis festo seu 25. Martii.

426. An den Generalvikar von Trient [Stams], 21. April 1662 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Nachdem im vergangenen Dezember Pater Leopold Gassler in Trient seine schwere Prüfung nicht bestanden hat, schickt er nun Pater Georg Nussbaumer zur Bestätigung nach Trient, um die er rasch bittet. Ad vicarium generalem Tridenti, 21. Aprilis 1662, nomine reverendissimi. Felicissimum pascha et humanissimam salutem cum omni officiorum meorum promptitudine Perillustris ac reverendissime domine patrone colendissime

(1) Posteaquam praeterito mense Decembri conventualis meus pater Leopoldus Gässler Tridenti in examine tam turpiter hallucinatus (quod non sine stomacho recolo) et cribro pertusus fuit,[ERROR: no reftable :] Posteaquam ... fuit] Der Brief greift auf ep. 419 zurück. Wie dort vgl. Primisser cap. 43 § 4 In locum pie defuncti Maisensis vicarii curiae Tridentinae praesentatus fuit Leopoldus Gaessler. Sed cum in examine tam turpiter fuisset halucinatus, ut parochialis cura ei committi non posset, hinc anno MDCLXII Georgius Nussbaumer, antehac supprior, eodem missus et facile admissus est. partium quidem mearum fuisset, alium mox substituere

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic