Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F189v -- quia reverendissima dominatio vestra scire avebit, quas nos
defunctis confoederatis sportulas feramus, fateor, vestris functionibus nostras
suppares non esse; (5) neque nam ob numerosissimas fundationes, quibus monasterium
meum praegravatum est, nobis licet pro quolibet mortuo denuntiato vesperas
defunctorum et sacrum missae officium decantare, alias onere nimis gravi
opprimendis. (6) Quod ergo nos defunctis aliunde intimatis hactenus praestare
consuevimus, istud est, ut videlicet praeter communionem omnium bonorum operum et
annuam rememorationem in capitulo quilibet sacerdotum pro demortuo in missa
collectam sumat, iuniores vero seu clerici vesperas defunctorum simul dicant,
fratres denique laici quinquies orationem dominicam cum totidem salutationibus
angelicis persolvant. (7) Tantundem si a reverendissimae dominationis vestrae devoto
collegio deinceps nostris fratribus denuntiandis praestitum fuerit, oppido contenti
plus ultra exigere non possumus. (8) Atque his dum finio, reverendissimae
dominationis vestrae favori ac amicitiae me meosque commendo. (9) Ex Stambs die
annuntiatae Virginis festo seu 25. Martii.
426. An den Generalvikar von Trient
[Stams], 21. April 1662
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Nachdem im vergangenen Dezember Pater Leopold
Gassler in Trient seine schwere Prüfung nicht bestanden hat, schickt er nun Pater
Georg Nussbaumer zur Bestätigung nach Trient, um die er rasch bittet.
Ad vicarium generalem Tridenti, 21. Aprilis 1662, nomine reverendissimi.
Felicissimum pascha et humanissimam salutem cum omni officiorum meorum
promptitudine
Perillustris ac reverendissime domine patrone colendissime
(1) Posteaquam praeterito mense Decembri conventualis meus pater Leopoldus Gässler
Tridenti in examine tam turpiter hallucinatus (quod non sine stomacho recolo) et
cribro pertusus fuit,[ERROR: no reftable :] Posteaquam ... fuit] Der Brief greift auf ep. 419
zurück. Wie dort vgl. Primisser cap. 43 § 4 In
locum pie defuncti Maisensis vicarii curiae Tridentinae praesentatus
fuit Leopoldus Gaessler. Sed cum in examine tam turpiter fuisset
halucinatus, ut parochialis cura ei committi non posset, hinc anno
MDCLXII Georgius Nussbaumer, antehac supprior, eodem missus et facile
admissus est. partium quidem mearum fuisset, alium mox
substituere
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|