Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F189r --

deinde in visitationibus monasteriorum suos simul commissarios ad easdem destinare, ut, dum legitimus ordinis visitator in spiritualia inquirit, ipsi privative in temporalibus visitent illo penitus excluso. (7) Decretum illud in excelso regimine iam cusum dicitur, immo vero alicubi iam effectui datum, diu enim non est, cum archiducis commissarii monasterium Mariaebergense ratione temporalitatis visitarunt. (8) Quid mihi tali eventu actitandum foret, plane ignorarem. (9) Committo interim omnia praepotenti Deo, cuius tutela reverendissimam quoque amplitudinem vestram cum omnibus suis affectuose commendo. (10) Ex Stambs die ultima Februarii, qua tumulo illatus est monasterii mei iudex, vir optimus ac fidelissimus, anno 1662.

425. An Abt Nikolaus von St. Georgenberg Stams, 25. März 1662 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Auch Abt Haas hat sich immer wieder gefragt, wie man den alten Brauch, in den Klöstern für die jeweils anderswo Verstorbenen zu beten, wieder aufleben lassen könnte. Nun scheint diese Verbundenheit zumindest mit St. Georgenberg wieder hergestellt zu sein. Deswegen schickt Abt Haas eine Liste der in den letzten 30 Jahren in Stams verstorbenen Ordensangehörigen mit. Wegen der zahlreichen Stiftungen und Gedenktage ist es in Stams jedoch nicht möglich, mehr für die Verstorbenen zu tun, als ihre Messe zu lesen. Die Laienbrüder widmen ihnen fünf Sonntagsgebete. Abt Haas würde sich freuen, wenn dies auch in St. Georgenberg für die Stamser geschehen könnte. Ad abbatem Montis sancti Georgii, reverendissimum dominum Nicolaum, 25. Martii, nomine reverendissimi. Reverendissime et amplissime praesul, colendissime domine domine

(1) Eadem, quae reverendissimae dominationis vestrae animo insedit cura, meum quoque pectus mox a primordiis regiminis mei[ERROR: no reftable :] a primordiis ... mei] Pater Augustinus Haas wurde am 5. August 1660 zum Abt von Stams gewählt. saepius vellicavit, qua videlicet ratione laudatissimum illud commercium, quo inter monasteria confoederata[ERROR: no reftable :] confoederata] Zur Erneuerung dieses Vertrages vgl. Primisser cap. 43 § 5 Ad hunc denique annum spectat foedus cum coenobio Montis Georgii in Oenivalle inferiore renovatum, de mutua bonorum operum communione et suffragiis pro defunctis in vicem persolvendis. pro defunctorum animabus mutua suffragia exposcebantur, denuo resuscitari posset. (2) Et sane gratulor ansam mihi oblatam, saltem cum reverendissimae dominationis vestrae celebri asceterio spirituale illud foedus renovandi. (3) Quem in finem inclusa syllabo descriptos submitto, quos ab annis circiter 30 fatis abreptos coelo transmisimus adnotato singulorum letali die, ut in necrologio suae quisque competenti classi adscribi possit.

(4) Ceterum

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic