Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F182v --

non infimae notae a reverendo patre regente conventus mihi datas exhibuissem, statim acquievit vicarius generalis nulla penitus quaestione mihi proposita. (3) Quod formatas non acceperis, admodum improvide egisti, vates nam tibi fuerim, cum aliquando Brixinam pro sacerdotio perrexeris, nisi formas de accepto apud Eustadium diaconatu exhibere valeas, revulsam te certo certius subiturum, quam si evitare cupis, cura quam primum, ut praedictas litteras adipiscaris!

(4) Theologiam reverendi patris Iosephi Fuliensis domi nostrae iam invenies; (5) emi nam eam ante aliquot annos ac penes me asservo.

(6) De tempore avocationis tuae ac modo itinerandi parum tibi nuntiare possum, neque nam meum est nosse tempora vel momenta, quae reverendissimus abbas [ERROR: no reftable :] reverendissimus abbas] Gemeint ist Abt Augustinus Haas. posuit in sua potestate. (7) Interim illud certum puto ultra festum magnae Virginis natae[ERROR: no reftable :] Virginis natae] 8. September. te Ingolstadii haud dimittendum; (8) oportebit nam iter tuum accelerares, quandoquidem hoc anno reverendissimus noster tempestivius solito ad vindemias concedet. (9) Ferme etiam tibi vaticiner avocandum te fore per solam epistulam, reliquum tibi incubiturum, ut de viatico, viae ductore et aliis ipse tibi provideas.

(10) Vitus Zechler in tirocinio adhuc perstat cum duobus sociis, e quibus tamen unus parvae frugis hac forte adhuc septimana exauctorabitur et ad saeculum remittetur, de finali autem eius perseverantia nihil adhuc polliceri licet. (11) Proficuum fuerit, si in eventum futurae eius professionis petas a parente ipsius scriptam attestationem legitimorum natalium, quam sanctiones ordinis a professuris requirunt. (12) Nec plura. Vale et rerum tuarum cum sollertia satage!

415. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim Stams, 13. September 1661 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Müller hat Abt Haas von der Entscheidung des Papstes in der strittigen Frage der Observanz informiert. Der Oberdeutschen Kongregation wird ihre alte Freiheit zugestanden. Bruder Tobias [Zigl] konnte sich bei seiner Abreise aus Ingolstadt nicht mehr in Kaisheim verabschieden, weil er krank war und möglichst noch vor Abt Haas’ Abreise zur Ernte in Stams sein sollte. Außerdem wollte Bruder Zigl den Kaisheimern nicht zusätzlich zur Last fallen. Sobald die Rechnung für seine Ausgaben in Stams eintrifft, will sie Abt Haas bezahlen. Für die Seele des verstorbenen Paters Richardus will man in Stams beten.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic