Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F182r --

Reverendissime in Christo pater ac amplissime domine domine colendissime

(1) Confirmationem abbatialem reverendissimi domini Brunbacensis, Valentini, et commissionem de vendenda aut permutanda parochia Erlenbacensi, quas reverendissima amplitudo vestra ambas originaliter desiderat, inter acta congregationis nostrae diu disquisivi ac perscrutatus sum plurimos litterarum fasciculos perlustrans atque excutiens et hanc quidem in authographo seu originali, prout ex Cistercio emanavit, inveni, quam et impraesentiarum transmitto, illam vero quantalibet diligentia adhibita reperire minime potui. (2) Placeat ergo reverendissimae dominationi vestrae loco originalis accipere transsumptum sive copiam ex prothocollo congregationis descriptam, cui libentissime gratificarer ipsum authographum submittendo spondens interim, siquando adhuc futuris diebus illud in manus meas vel oculos forsan inciderit, certo certius ad reverendissimam dominationem vestram a me dirigendum. (3) Cui ad gratificandum in quovis officii genere paratum me offero. Ex monasterio Stambs.

414. Stephani an Bruder Tobias Zigl, Student in Ingolstadt [Stams], 2. August 1661 Stephani gratuliert Bruder Zigl zum Diakonat, wundert sich aber, dass seine Prüfung so hart war. Mit seinen guten Zeugnissen und Empfehlungen hätte dies nicht der Fall sein sollen. Er soll sich unbedingt um eine schriftliche Bestätigung bemühen, da er sonst später in Brixen, wenn es um die Priesterweihe geht, Probleme haben wird. Das theologische Werk des Josephus aus dem Kloster Feuillant gibt es in der Stamser Bibliothek bereits. Über den Zeitpunkt seiner Abberufung aus Ingolstadt und die Reisebedingungen kann Stephani noch nichts Genaues sagen. Es wird jedoch sehr bald sein, weil der Abt heuer recht früh zur Ernte in Mais reisen will. Wahrscheinlich wird sich Zigl selbst um die Reise kümmern müssen. Der beste der drei neu aufgenommenen Schüler ist Vitus Zechler, einer der anderen wird wohl bald entlassen werden. Bruder Zigl soll sich um eine schriftliche Bestätigung des Geburtstages durch die Eltern Zechlers bemühen. Ad fratrem Thobiam Ingolstadii, 2. Augusti 1661. Religiose, in Domino perdilecte frater

(1) De obtento diaconatus ordine tibi gratulor, de exantlato tam rigoroso examine plurimum miror. (2) Si nam insigni, ut scribis, testimonio communitus fuisti, supersedere poterat suffraganeus quaestionibus multiplicandis, id quod mecum olim Augustae actitatum,[ERROR: no reftable :] id ... actitatum] Anspielung auf Stephanis Weihe im Rahmen seines Studiums 1637-1640. ubi cum commendatitias

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic