Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F176v --

occasione mittentur tibi, quae de vestimentis necessaria dudum petebas, nisi tamen interea Ingolstadii illa tibi forte iam comparaveras, quo casu ocius me certiorem desuper reddes, ne frustranea sarcina equos nostros gratis fatigem!

(4) Si de eorum, qui res tuas moderantur, licentia Caesaream ad indictam diem supervenire possis, rem facies reverendissimo nostro non ingratam. (5) Ioannem Stoker[ERROR: no reftable :] Ioannem Stoker] Vgl. Album Stamsense Nr. 471. (quem per te salutatum cupio) opportune meo nomine monebis, sui ut propositi tenax permaneat nec desiderio visendae Romae aut aliarum regionum spiritum vocationis suffocari patiatur, non defuturam illi suo tempore occasionem audiendae theologiae et, si comitem se tibi domum olim reversuro non iunxerit, sed exteras potius cum barone suo terras petierit, apud omnes nos ingratitudinis notum ac suspicionem inconstantiae certo incursurum.

(6) Rationes tuorum sumptuum reverendissimus noster vidit et revolvit in aliquibus non nihil offensus, praesertim de coëmptione librorum. (7) Pecunias refundet et adnumerabit in monasterio Caesariensi. (8) Pro diaconatu hoc anno dimissorias tibi mittendas certo exspectare ausis, an vero etiam super sacerdotio reverendissimus exorari se sustineat, incertus sum. (9) Tu interim bene vive et, dum plures iam commilitones et collegas nactus es, cum iis de virtutum palma strenue decerta!

403. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim Stams, 7. Dezember 1660 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas freut sich schon auf seine bevorstehende Weihe, die am 6. Januar 1661 stattfinden soll. Der Termin kommt sehr gelegen, weil sich im Moment die Erzherzöge in Telfs aufhalten und man nie wissen kann, wann sie dem Kloster einen Besuch abstatten. Außerdem ist die Weihe ein willkommener Anlass, um mit den anderen Äbten das bevorstehende Generalkapitel zu besprechen. Um sicher zu gehen, wird Abt Haas nicht mit dem Wagen, sondern nur mit dem Pferd kommen. Falls etwas dazwischen kommt, möge ihn Abt Müller rechtzeitig informieren. Ad abbatem Caesariensem, nomine reverendissimi, 7. Decembris 1660. Reverendissime in Christo pater, amplissime praesul, observandissime domine domine

(1) Futura benedictionis meae solemnia, quae ego quidem ad dominicam gaudete suscipere gestiebam, reverendissimae pietatis vestrae prudenti consilio in diem Epiphanorum reici ac differri

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic