Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
putem piissimam animam suffragia haecce adhuc exspectare ad citius egrediendum de camino ignis purgantis, utpote quam firmiter quasi credo iam in superna gloria videre faciem sponsi et inter choros virginum cantare canticum illud, quod soli canunt, qui sequuntur agnum, prout ipsamet ante plures menses palam fecisse videtur, dum uni ex suis quondam dilectis intimae idem virginitatis votum habenti ac mihi a confessionibus notae non in somnio tamen (ut ista credit), sed in vera visione nocturna (ut ego reputo et interpretor) haec formalia edixit: “Ich hab den Himel nit verdient, aber Gott hat mir ihn geschenkht!” (6) De vestimentis hiemalibus ferunt aurigae, quae in cella reverentiae vestrae reperi, quae cum multa non sint, auguror, potiora iam mense Augusto cum itinerante transmigrasse. (7) Atque haec cursim et properanter 13. Novembris die, quo reverendissimus noster Oenipontum abiit ad sistendum se prima vice serenissimo nostro archiduci,[ERROR: no reftable :] quo ... archiduci] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl, vgl. Primisser cap. 43 § 1 Ab Athesi reversus praesul archiduces primum invisit Oeniponte affectumque eorum erga se et monasterium expertus est clementissimum. 1660.
400. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
Stams, 18. November 1660
Im Namen von Abt Augustinus Haas: Abt Haas berichtet, dass er nach dem Abschluss der
Ernte in Mais den Landesfürsten seine offizielle Aufwartung gemacht hat. Die Post
aus Paris hat dann die offizielle Bestätigung der Wahl durch den Generalabt
gebracht, außerdem ein Schreiben für Abt Müller, das diesem Brief beiliegt. Abt Haas
bittet nun um einen Termin für die endgültige Weihe in Kaisheim.
(1) Quod dudum praestare debueram, ut post electionem meam serenissimis
principibus[ERROR: no reftable :] serenissimis principibus] Gemeint sind Erzherzog Ferdinand Karl und
seine Gattin Anna de’ Medici. me sisterem, id ex
vindemialibus comitiis primum redux dominico die proxime praeterito sum executus,
diversis horis apud singulos archiduces et archiducissam, audientias admodum
gratiosas nactus, ubi merito mihi gratulari poteram de insigni propensione, quam
serenissimi cum
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |