Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F174r --

Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Medicum,[ERROR: no reftable :] medicum] Gemeint ist der Arzt Gerhard Schleiermacher aus Innsbruck (vgl. ep. 397,7). ut nuper scripseram, ad infirmum fratrem nostrum Valentinum Oeniponti accersivi, sed is, tametsi valetudine, ut audivi, adversa non esset, minime comparuit, loco suo pharmacopaeum Winklerum submittens. (2) Memoriam hoc mihi refricat illius, quod in menologio nostro legimus: (3) Cum in monasterio quodam monialium nostri ordinis in Belgio morbo laboraret earum quaedam sororum, quas conversas vulgo nuncupamus, eius malo relevando, accitus est medicus ex annuis stipendiis eidem monasterio alius obligatus. (4) At serius hic venit quam res postulabat, cui cum cunctationem suam domina abbatissa cum stomacho exprobraret, respondit parvi ducendum esse, quod tardius pedem in monasterium intulisset; eam nam tantummodo sororculam esse, quam morbus affligebat. (5) Ita omnino mihi sensisse et locutus esse videtur dominus Schleirmacher, nempe tantum conversum esse, qui decumberet, proinde sibi non vacare propter talem fraterculum quinque leucarum iter emetiri.

(6) Interea tamen adventus domini Winkleri inutilis ac frustraneus non fuit. (7) Quamprimum nam ille clisteren infirmo applicuit et alia quaedam praecipue ad potum spectantia praeparavit, mox altera die melius habere coepit aeger atque exinde sensim et pedetentim ad id virium pervenit, ut nunc relicto grabato iterum officinam suam frequentet.

(8) Infirmatus etiam fuit aliquantis diebus pater Edmundus, [ERROR: no reftable :] pater Edmundus] Gemeint ist Pater Edmundus Quaranta. ita ut duabus dominicis ad populum dicere non potuerit. (9) Revalescit iam tandem et choro rursum se sociat. (10) Forsitan non admodum tenere quis iudicet, fuisse tamen reliquias intemperantiae a celebrata phlebotomia, quam plerumque splendido aliquo excessu terminare solet.

(11) Scribit mihi frater Thobias[ERROR: no reftable :] frater Thobias] Gemeint ist Bruder Tobias Zigl, der gerade in Ingolstadt studiert. in monasterio Caesariensi passim inter fratres existimari reverendissimam pietatem vestram pro

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic