Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F173v --

hos libros Lugduni in Gallia quam Monachii.

(3) Primissarius Haimingensis, dominus Reinperger cum beneficio illi providendo amplius non sit, utpote caecutiens ac sacris operari amplius non valens, in monasterio nostro praebendarius fieri desiderat diciturque offerre in pretium suae sustentationis omnem suppellectilem suam, qua sacram, qua domesticam, quam non exigui valoris, sed 2000 minimum florenorum esse ferunt, id quod reverendissimae pietati vestrae nuntio, tantum ut importuno eiusdem procuratori, parocho Silzensi, satisfaciam.

(4) Frater Valentinus noster conversus, quem reverendissima pietas vestra iam ante suam ad vindemias profectionem novit valetudinarium extitisse, aliquot post diebus decto omnino prostratus fuit, ex cholica praecipue ac incensione quadam interna laborans. (5) Consului pro ipso medicum, qui statim aliqua remedia praescripsit et transmisit nec infructifera, siquidem brevi ab eorum applicatione grabatum suum deseruit ac velut de omni superata aegritudine triumphavit opificio suo rursum intendens. (6) At ecce nudiustertius idem bonus frater recidivus factus est ac periculosius quam ante. (7) Unde ego, quia iam prius ex medico intellexeram subesse periculum, ne fors convulsiones epilepticae aut contractio membrorum superveniant, hesterna die doctorem Schleirmacher[ERROR: no reftable :] doctorem Schleirmacher] Gemeint ist der Arzt Gerhard Schleiermacher aus Innsbruck. per litteras accersivi, ut praesens opitulantem manum patienti porrigere studeat, cuius adventum in hodiernum vesperem praestolor, ac tum de ulteriore rerum successu reverendissimam pietatem vestram proxime certiorem reddo. (8) Ex Stambs die sancti Galli seu 16. Octobris.

398. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais Stams, 26. Oktober 1660 Doktor Schleiermacher aus Innsbruck ist nicht gekommen, sondern hat den Apotheker Winkler an seiner Stelle geschickt. Stephani erinnert dies an eine Geschichte aus Belgien, wo ein Arzt nur wegen einer kleinen Klosterschwester keinen Krankenbesuch machen wollte. Winklers Medizin aber hat ihre Wirkung nicht verfehlt, Valentinus geht es wieder gut. Auch Pater Edmundus [Quaranta] war so krank, dass er zwei Tage lang nicht predigen konnte. Es geht ihm aber wieder gut. Der Grund waren wohl Exzesse beim letzten Aderlass. Bruder Tobias [Zigl] schreibt aus Kaisheim, dass man dort die Ankunft von Abt Haas zur Bestätigung der Wahl erwarte. Stephani hofft, dass die Reise nach Citeaux nicht nötig sein wird. Ad eundem ibidem agentem, 26. Octobris 1660.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic