Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
quod hanc gloriosam pacem in diebus suis videre meruerit. (6) Denique ad debitum mille florenum et census inde coacervatos quod attinet, etsi praeclarus mihi favor exhiberetur, pecunias illas, quibus in limine gubernationis meae apprime indigerem, adnumerando, si tamen id per iniquiora tempora adhuc reverendissimae pietati vestrae praestitu nimis quam difficile sit, patientiam quam reverendissimus antecessor meus[ERROR: no reftable :] antecessor meus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. desuper habuit, prorogare non detrecto sperans amplissimam dominationem vestram, quae tamquam optimus pater familias monasterium suum, ut pridem audivi, iam ducentorum millium nominibus liberavit, in millibus non succubituram. (7) A domo regulari Oenipontana reverendissima pietas vestra (audeo dicere) nec assem speret, tanta nam egestate et inopia bonae domicellae premuntur, ut nonnumquam vix scutella vini aut buccea panis adsit, qua vescantur. (8) Finio ac reverendissimae pietatis vestrae favori et amicitiae me totum quantum commendo. (9) Dabam ex canonica mea in Mais prope Meranum die etc. reverendissimae et amplissimae dominationis vestrae devotissimus servus.
397. Stephani an Abt Augustinus Haas in Mais
Stams, 16. Oktober 1660
Durch den Apotheker Winkler ließ Stephani in München anfragen, ob die neuen Breviere,
Missalia und Psalteria zu erwerben sind und wieviel sie kosten. Die Antwort, die
Winkler bekam, liegt dem Brief bei. Stephani glaubt, dass man die Werke in Lyon
billiger einkaufen könnte. Der Frühmesser von Haiming ist nicht mehr in der Lage,
sein Amt auszuführen, und bittet, in Stams mit all seinem Hab und Gut als Pfründner
aufgenommen zu werden. Der Pfarrar von Silz empfiehlt ihn. Der Konverse Valentinus
ist immer noch krank, obwohl er nach der Einnahme von Medikamenten schon wieder
hergestellt schien. Dann brach die Krankheit aber schlimmer als zuvor aus. Stephani
hat Doktor Schleiermacher für heute Abend nach Stams gerufen.
(1) Quatriduo abhinc scripseram domino Winklero pharmacopaeo, ut Monachii exploraret,
an et quo pretio venalia prostarent breviaria nova ordinis, missalia, psalteria
etc., ad quam instantiam meam nihil ille cunctatus postera mox die scripsit desuper
ad bibliopolam Monacensem, a quo quid responsi obtentum sit, inclusa hic schedula
patefacit. (2) Ego (salvo aliorum iudicio) putem rectius comparari posse
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |