Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F172r --

adulto autem iam vespere derepente a convulsionibus epilepticis obruta, cum plantis ultra insistere non posset, haec ultima verba inclamavit: “Iesu, adiuva me!” (8) Atque ex tunc nec unicum amplius verbum effata per quattuor dies et quinque noctes sine sensu, sine ullo rationis usu decubuit, donec spiritum exhalavit.

(9) Anno aetatis 48. maritus Bernardus Zeiler, quem gravius nihil afflixerat, quam quod uxor testamentum non condidisset, biduo post lecto prostratam coniugem eodem fere morbi genere correptus summe et ipse periclitatus est, sacro oleo extremum iam inunctus ac nudiustertius vomitu sanguinis propediem fere suffocatus. (10) Opitulante tamen nunc doctore Camerlander spes adhuc aliqua revalescendi affulget. (11) Filia defunctae (conchoralis Abrahami Reinhard in Sonnenstein) uterum ferens ac unico tantum mense a partu distans prae luctu et lamentis tantum non crines sibi evellit, incertum quo commodo vel damno fetus sui in utero.

(12) Intellexi insuper heri ex Silzensi parocho elapsa superiore septimana curatum in Grieß, dum ad aram sacris operaretur, subitanea morte fuisse praeoccupatum, nam cum post sanctae hostiae et calicis elevationem consuetam genuflexionem facere pararet, in ipsa curvatione genuum apoplexia, uti opinandum est, tactus in latus toto corpore vergere coepit moxque ab ipso aedituo atque alio quodam viro accurrente, ne terrae illideretur, inter bracchia exceptus confestim exspiravit. (13) Sed ne reverendissimae pietatis vestrae animum in sanguinis fortassis minutione hilariorem huiusmodi naeniis obnubilem, claudo epistulam ac reverendissimam pietatem vestram nosque una omnes supremi Numinis clementissimae protectioni commendo.

396. An den Abt Thomas II. Schwab von Salem Mais, 13. Oktober 1660 Im Namen von Abt Augustinus Haas: Mit leichter Verzögerung kam der Brief aus Salem zu Abt Haas, der nicht in Stams, sondern in Mais bei der Ernte weilt. Haas bedankt sich für die Gratulationen zur Abtwahl. Er braucht Abt Schwab aber nicht erst zu erklären, welche Mühen und Arbeiten mit dieser Ehre verbunden sind. Andererseits freut sich Abt Haas darüber, dass es Abt Schwab gelungen ist, die langen Streitigkeiten mit dem Grafen Fürstenberg beizulegen, wie er ihm der Abt von Wiblingen erzählte. Was die Schulden in Höhe von 1000 Gulden betrifft, soll sich Abt Schwab noch etwas gedulden. Vom Regelhaus in Innsbruck sind keine Zahlungen zu erwarten.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic