Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F169v --

nostri [ERROR: no reftable :] imperatoris nostri] Gemeint ist Kaiser Leopold I. opem implorandam esse pernecessarium duco. (5) Deus tamen ter optimus ac post eum Virgo deipara, quae ordinem nostrum usque in finem saeculi servaturam spopondit, grassanti malo remedium ferre dignabuntur, si precum nostrarum iugi instantia fatigentur. (6) Interea reverendissimae pietatis vestrae favori constanti me ac meos demisse commendo. (7) Ex Stambs 6. Septembris anno 1660.

393. Stephani an Generalabt Claude Vaussin in Citeaux Stams, 17. September 1660 Der Tod von Bernhard Gemelich hat in Stams große Trauer ausgelöst. Gemelich war dem General durch seine Arbeit in der Kongregation in Rottweil persönlich bekannt. Er stand 22 Jahre lang an der Spitze des Klosters und verstarb nach fünfwöchiger Krankheit in Innsbruck. Sein Leichnam wurde am 11. Juli nach Stams überführt. Freude kam erst durch die Wahl des neuen Abtes am 5. August auf, die auf Augustinus Haas fiel. Die Akten und Urkunden dieser Wahl liegen dem Brief bei, um ihre Bestätigung wird gebeten. Ad reverendissimum dominum generalem Cistercii pro confirmatione electionis Augustini etc. 17. Septembris 1660. Perillustris, reverendissime et amplissime domine domine observandissime

(1) Ingenti tristitia implevit cor nostrum annus hic sexagesimus, vere criticus, vere infaustus, quando nostrum nobis antistitem Bernardum,[ERROR: no reftable :] Bernardus] Gemeint ist der eben verstorbene Abt Bernhard Gemelich. Rottwilae olim perillustri ac reverendissimae dominationi vestrae de facie notum, praematura morte eripuit. (2) Amisimus, heu, patrem, pastorem, praesulem meritissimum, vigilantissimum, amplissimum, virum vere magnum et albis dignissimum lapillis. (3) Fuit is praestantibus sane talentis praeditus, autoritate nulli suorum antecessorum secundus, aedificiorum nostrorum sapientissimus non tam restaurator quam architectus. (4) Qui cum ad clavum monastici regiminis annos 22 sedisset, demum adproperante morte surgere iussus Oeniponte, ubi quinque septimanas sub cura medicorum frustra angariatus fuerat, ex hydropsi, ut opinamur, diem supremum clausit condolentibus archiducibus et tota propemodum civitate Oenipontana lugente. (5) Cuius corpus postera die, quae erat undecima Iulii et festum translationis sancti Benedicti, ad monasterium nostrum

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic