Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F168v --

(1) Abstersit tandem Deus lacrimam ab oculis nostris et viduitatis nostrae luctum[ERROR: no reftable :] viduitatis ... luctum] Anspielung auf den Tod von Abt Bernhard Gemelich. substituti capitis novi consolatione delevit. (2) Nimirum festo sancti Dominici die, qui mensis Augusti quintus erat, feliciter et pacifice cum plausu et gaudio peracta est abbatialis electio et comportatis calculis prodiit ex urna reverendus pater Augustinus Haas, qui sicut robore corporis et annorum maturitate pollet, ita et sapientiam eidem non defuturam confidimus, cui proxime oboedientiam, quam nos praesentes in manus iuravimus, tu absens per internuntium epistularem praestabis.

(2) Vacationum ferias, quae iam ianuis sunt, qui[ERROR: no reftable :] qui] quî hs. hoc anno transigere valeas, ego tam longe dissitus docere non possum. (3) Utere tu consilio reverendi patris directoris et spera ratum a superioribus tuis habitum iri, quod ille tibi dictaverit. (4) Alias memini olim me per duos annos toto canicularium tempore Ingolstadii persedisse, nisi quod altero anno semel Augustam et alerto semel Eystadium quasi momentaneum excursum fecerim.

(5) Nuntiasti non ita pridem, si rite recordor, esse duos logicos, qui habitum ordinis in monasterio nostro ambiant. (6) Quod si eadem illis adhuc mens sit et fixum propositum et tu bene qualificatos existimes, sistere se poterunt, maturato tamen, ut adsint, antequam reverendissimus noster ad vindemias concedat hoc anno valde tempestive inchoandas. (7) Denique reddes me in proximo certiorem, quaenam adhuc materiae tibi in theologia audiendae supersint. (8) Vale et pro talento gnaviter operare!

392. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim Stams, 6. September 1660 Im Namen des neugewählten Abtes [Augustinus Haas]: Der Abt bedankt sich bei Abt Müller für die schnelle Zusendung der Wahlurkunde, die Herr von Wolfsthurn nach Citeaux zur endgültigen Bestätigung bringen wird. Für die Einladung zum Generalkapitel bedankt er sich, ruft jedoch Kapitel sieben der Rottweiler Beschlüsse in Erinnerung, dem gemäß immer nur ein Abt stellvertretend für die ganze Kongregation zum Generalkapitel reist. In den Streit, den die nach Abstinenz strebenden Franzosen losgebrochen haben, hat sich Abt Haas noch nicht eingearbeitet. Im schlimmsten Fall müsste sich, wie Abt Müller meint, die deutsche von der französischen Kongregation abspalten. Gott möge die streitenden Parteien zusammenführen. Ad abbatem Caesariensem, 6. Septembris 1660, [nomine reverendissimi].

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic