Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F167r --

a saeculo vale ultimum diceret, tu nihilosecius tam diu Ingolstadii relinquare, dum totum theologiae curriculum absolveris. (7) Nisi enim ipse me fallo, duae tantum principales materiae tibi restant audiendae, de gratia scilicet et incarnatione, quae utraque unius anni periodo sub binis professoribus facile terminare poteris. (8) Vale ergo et dum de successibus reverendissimi nostri suspensus haeres, tu preces precibus iunge, ne pater a filiis tam celeriter auferatur! (9) Scripsi in Stambs propridie sancti Ioannis Baptistae seu 22. Iunii.

389. Stephani an Abt Georg IV. Müller von Kaisheim Stams, 13. Juli 1660 Am 10. Juli ist Abt Gemelich in Innsbruck verstorben. Er starb hoch geachtet im Alter von 55 Jahren an der Wassersucht. In ganz Innsbruck leuteten die Glocken, und die gesamte Gemeinde trauerte. So brachten sie ihn nach Stams. Stephani bittet den Abt, schnell nach Stams zu kommen, um durch eine rasche Entscheidung den Einfluss der Erzherzoge auf die Wahl möglichst gering zu halten. Ad abbatem Caesariensem, 13. Iulii 1660. Reverendissime in Christo pater, amplissime praesul, observandissime domine domine Praeter demissam salutem et basium sacrae dexterae devotam omnigenae felicitatis apprecationem

(1) Heu, quam infelix nobis et infausta cecidit dies decima Iulii, in qua sub horam antemeridianam octavam iam iam insonantem, praesul noster, monasterii Stambsensis Phoebus, orbi et ordini notus, Oeniponte occidit.[ERROR: no reftable :] Heu ... occidit] Vgl. Primisser cap. 42 § 49 Cumque iam ipse praesul se vitae termino propinquum conspiceret, disposuit nonnulla ad monasterii oeconomiam spectantia. Dies reliquos dispositioni animae suae consecravit. Diem clausit extremum VII Idus Iulias a conscientiae naevis expiatus et divino viatico est praemunitus. Tandemque postero mane pie in Domino defunctus, vir gestorum magnitudine vix ulli praesulum secundus. (2) Nimirum Bernardus noster, caput solertissimum, fidelissimus pastor, pater familias optimus, omnibus omnia factus, Deo, naturae, sibi hominibusque debitum solvens, anno aetatis 55. completo ac mense paene superaddito diem suum extremum clausit memoriam sui posteris aeviternam relinquens. (3) Morbus eius letalis hydrops fuit, cui curandae Oenipontum (quantumvis viribus iam adeo fractis esset, ut in itinere obiturus timeretur) sese contulerat, ubi sub cura medicorum septimanas quinque detentus et applicationibus variis non tam alleviatus quam cruciatus cum spe continua valetudinis recuperandae semet ipsum aleret atque Halam ad comitia

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic