Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F167r -- a saeculo
vale ultimum diceret, tu nihilosecius tam diu Ingolstadii relinquare, dum totum
theologiae curriculum absolveris. (7) Nisi enim ipse me fallo, duae tantum
principales materiae tibi restant audiendae, de gratia scilicet et incarnatione,
quae utraque unius anni periodo sub binis professoribus facile terminare poteris.
(8) Vale ergo et dum de successibus reverendissimi nostri suspensus haeres, tu
preces precibus iunge, ne pater a filiis tam celeriter auferatur! (9) Scripsi in
Stambs propridie sancti Ioannis Baptistae seu 22. Iunii.
389. Stephani an Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
Stams, 13. Juli 1660
Am 10. Juli ist Abt Gemelich in Innsbruck verstorben. Er starb hoch geachtet im Alter
von 55 Jahren an der Wassersucht. In ganz Innsbruck leuteten die Glocken, und die
gesamte Gemeinde trauerte. So brachten sie ihn nach Stams. Stephani bittet den Abt,
schnell nach Stams zu kommen, um durch eine rasche Entscheidung den Einfluss der
Erzherzoge auf die Wahl möglichst gering zu halten.
Ad abbatem Caesariensem, 13. Iulii 1660.
Reverendissime in Christo pater, amplissime praesul, observandissime domine
domine
Praeter demissam salutem et basium sacrae dexterae devotam omnigenae felicitatis
apprecationem
(1) Heu, quam infelix nobis et infausta cecidit dies decima Iulii, in qua sub horam
antemeridianam octavam iam iam insonantem, praesul noster, monasterii Stambsensis
Phoebus, orbi et ordini notus, Oeniponte occidit.[ERROR: no reftable :] Heu ... occidit] Vgl.
Primisser cap. 42 § 49 Cumque iam ipse praesul
se vitae termino propinquum conspiceret, disposuit nonnulla ad
monasterii oeconomiam spectantia. Dies reliquos dispositioni animae suae
consecravit. Diem clausit extremum VII Idus Iulias a conscientiae naevis
expiatus et divino viatico est praemunitus. Tandemque postero mane pie
in Domino defunctus, vir gestorum magnitudine vix ulli praesulum
secundus. (2) Nimirum Bernardus noster, caput
solertissimum, fidelissimus pastor, pater familias optimus, omnibus omnia factus,
Deo, naturae, sibi hominibusque debitum solvens, anno aetatis 55. completo ac mense
paene superaddito diem suum extremum clausit memoriam sui posteris aeviternam
relinquens. (3) Morbus eius letalis hydrops fuit, cui curandae Oenipontum
(quantumvis viribus iam adeo fractis esset, ut in itinere obiturus timeretur) sese
contulerat, ubi sub cura medicorum septimanas quinque detentus et applicationibus
variis non tam alleviatus quam cruciatus cum spe continua valetudinis recuperandae
semet ipsum aleret atque Halam ad comitia
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|