Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F165v --

potissimum capite, quod appetentia cibi penitus prostrata de esculentia per tres quattuorve septimanas vix tantum ceperit, quantum alius quispiam in uno prandio absumit, cum ille vini interim nihilo esse abstinentior. (3) Quae quidem stomachi abversus cibum obstinatio per incrementa hactenus quasi indies augebatur, cum reverendissimus interea nihil adhibere consilii, neminem advocare medicorum, sed se ipsum totum negligere pergeret.

(4) At ecce sub festa solemnia pentecostes aliud latentis morbi schema prorupit, dum venter graviter intumescens manifestam hydropsin[ERROR: no reftable :] manifestam hydropsin] Vgl. Primisser cap. 42 § 49 Haud multo post Bernardus praeter infirmitates priores etiam hydrope coepit affigi. Qua increscente Oenipontem devectus est. Medicis de diuturniore eius vita desperantibus eorumque sententia Stamsium nuntiata Benedictus prior statim Kalendis Iulii Oenipontem et ipse abiit. adesse nuntiavit. (5) Tandem dominus Schlairmacher[ERROR: no reftable :] dominus Schlairmacher] Gemeint ist der Arzt Gerhard Schleiermacher aus Innsbruck. de male nostri praesulis statu per litteras informatus, festo sanctissimae trinitatis in Stambs supervenit, qui aliqua quidem applicuit, quae alvum et indestina exonerarent, sed nihil, quo aqua et humor subcutaneus educeretur, mihi et aliis in aurem fassus exiguam restitutionis spem superesse. (6) Et sane si reverentia vestra vultum pastoris nostri hodie coram intueretur, exterrefactus nihil nisi mortuale in eo deprehenderet.

(7) Quare rebus ita constitutis ex debito obligationis meae reverentiam vestram ac reverendum patrem Ioannem[ERROR: no reftable :] patrem Ioannem] Gemeint ist Pater Johannes Schnürlin. desuper certiores reddere coactus sum, ut qua precum ac sacrificiorum potestis instantia ad Deum recurrere satagatis, divinam eius clementiam implorando, quatenus caput monasterio nostro et toti patriae tam necessarium reddita sanitate adhuc diutius sospitare dignetur. (8) Valete et affectum filiorum in praesenti calamitate gnaviter exercite!

387. Stephani an Bruder Tobias Zigl, Student in Ingolstadt [Stams], 8. Juni 1660 Zigls Brief ist in Stams angekommen, wurde aber nicht, wie angekündigt, von Matthias Freitag persönlich überreicht, sondern nur in Silz abgegeben. Stephani fordert Zigl auf, für den Abt zu beten, um den es sehr schlecht steht: Abt Gemelich ging es seit Januar schon schlecht, zu Ostern kam noch die Wassersucht hinzu. Aus seinem Gesicht spricht bereits der Tod. Ad fratrem Thobiam Ingolstadii studentem, 8. Iunii 1660. Religiose, in Domino plurimum dilecte frater



Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic