Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F165r --

aliquid passus non sine consternatione legi, quasi vero in senecta mea ita ab omni religione et observantia factus sim alienus, ut legitimum visitatorem officio suo debite functurum plus quam rustica inurbanitate a finibus monasterii mei amoliri intenderem. (7) Intellexerit utique reverendissima pietas vestra sufficienter ex binis meis epistulis,[ERROR: no reftable :] ex binis meis epistulis] Gemeint sind ep. 383 und 384. intellexerit satius ex oretenus depositis a patre meo priore[ERROR: no reftable :] patre priore] Pater Benedikt Stephani. et iudice nihil omnino me in praehabito visitationis negotio superioritati meae praescripsisse, sed solummodo ad iudicii mei tenuis requisitionem, modeste indicasse visitationem ordinariam existentibus apud me principibus ac tot aulicis in omnes, etiam ordinis, apices curiosissimis cum fructu et emolumento ac sine reverendissimae pietatis vestrae propriae auctoritatis dispendio et monasterii mei gravibus praeiudiciis peragi nulla ratione posse.

(8) Interea transmitto reverendissimae pietati vestrae itinerationis suae expensas iuxta submissum computum et una etiam taxam 20 florenorum pro ordinis contributione de reliquo me ac meos reverendissimae pietati vestrae unice commendans et omnem a Deo prosperitatem sincerius apprecans. (9) Dedi valetudinarius ex Stambs postrema feria pentecostes seu 18. Maii.

386. Stephani an Pfarrer Augustinus Haas in Mais [Stams], 29. Mai 1660 Abt Gemelich geht es gesundheitlich sehr schlecht. Er zeigt überhaupt keinen Appetit mehr und vernachlässigt sich selbst. Nun ist auch die Wassersucht offensichtlich geworden. Aus Innsbruck wurde der Arzt [Gerhard] Schleiermacher gerufen, doch auch er sieht wenig Hoffnung. Stephani bittet Pfarrer Haas und Pater Schnürlin nun, für den Abt zu beten und Messen zu lesen. Ad patrem Augustinum parochum in Mais, 29. Maii 1660. Reverende in Christo domine paroche, confrater semper amande

(1) Cum magno animi mei maerore reverentiae vestrae significo admodum fragili fulcro niti hoc tempore valetudinem reverendissimi nostri abbatis, [ERROR: no reftable :] reverendissimi ... abbatis] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. de cuius periculo omnes metuimus ac trepidamus. (2) Coepit is iam inde ab exordio huius anni viribus plurimum labefactari, ex eo

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic