Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F164r --

posset. (3) Ita nam universa coenobii mei domicilia et concamerationes ab hospitibus sunt occupata, ut ipse ego hypocausto meo abbatiali excedere non detrectarim ad liberum inde et hinc transitum aulicis faciendum. (4) Quapropter reverendissimam pietatem obsequiose rogarim, in Nazareith tantisper cum patientia subsistere non dedignetur, quoad de serenissimorum principum discessu certius aliquid proxime notificare valeam satisfacturus de integro pro expensis, quae interim in loco remorae venient faciendae. (5) Quibus festinante calamo decursis reverendissimae pietati vestrae me ac meos interea studiose commendo.

384. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim, derzeit in Nassereith Stams, 4. Mai 1660 Im Namen von Abt Bernhard Gemelich: Abt Müller hat bei Prior Benedikt Stephani nachgefragt, wie es nun um die Visitation stehe. Die Hofgesellschaft wird erst in einer Woche abreisen. Daher wird es wohl das Beste sein, die Visitation auf August oder September zu verschieben. Am 7. Juni wird in Hall der Steuerlandtag stattfinden, wo Abt Gemelich anwesend sein muss. Er bedauert die Unannehmlichkeiten, die Abt Müller auf sich nehmen musste. Gemelich würde gerne über die Ergebnisse des Nationalkonventes un Überlingen unterrichtet werden. Ad eundem ibidem adhuc morantem 4. eiusdem mensis 1660, [nomine reverendissimi] Reverendissime et amplissime praesul, observandissime domine domine

(1) Ex patre priore[ERROR: no reftable :] patre priore] Pater Benedikt Stephani. meo intelligens reverendissimam pietatem vestram desiderare iudicium tenuitatis meae in puncto visitationis, num manus operi admovenda necne, paucissimis ita me declaro: (2) Cum ex una parte constanter asseratur serenissimum archiducem[ERROR: no reftable :] serenissimum archiducem] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. ante revolutionem octidui a monasterio Stambsensi non recessurum, ex altera vero reverendissimae pietati vestrae nimis quam onerosum foret Nazarethi tam diu sine fructu et emolumento subsistere, in praesentia autem principum et aulicorum ad quaeque curiose indaganda tam proclivium, visitatio prudenter ac sine metu gravium praeiudiciorum institui non possit, existimem reverendissimam pietatem vestram consultius facturam, si negotium visitationis pro nunc tantisper sufflaminaret ac vel ad exitum Augusti vel ad primordia Septembris reiceret. (3) Nam ad diem septimum Iunii Halam evocor ad ratiocinia steurarum complananda, quod opus vix ante Augustum mensem terminandum vereor.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic