Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F163v --

hos cogitationibus versaremur, sistit se in Stambs praesentium exhibitor, reverendus pater Cuno monasterii Ebracensis professus ac sacerdos,[ERROR: no reftable :] pater ... sacerdos] Gemeint ist Pater Kuno Vogt aus Ebrach. qui ad tempus et revocationem usque a superioribus suis legitime dimissus vel hospitem in monasterio nostro vel in parochia aliqua cooperatorem agere desiderat. (3) Eum itaque de mandato reverendissimi domini abbatis reverentia vestra provisorie in sublevamen onerum et functionum suarum suscipiet, quem talentis quidem et qualitatibus, quae in hunc finem requiri solent, instructum esse vix dubitandum est, quia vero in religionis fornace nondum admodum diu probatus atque ex eo forsitan libertatis plus aequo amantior inveniri posset, reverentia vestra eundem iugi occupatione ita distinere curabit, ut et spiritus monasticus in ipso non suffocetur et qui suboriri posset vagandi pruritus tempestive coerceatur. (4) Quibus raptissime deproperatis reverentiam vestram peramanter saluto ac mutuas preces fraterne efflagito. (5) Stambs, 21. Aprilis 1660.

383. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim, derzeit in Nassereith [Stams], 2. Mai 1660 Im Namen von Abt Bernhard Gemelich: Der Abt freut sich über Abt Müllers sichere Ankunft in Tirol, von der er aus einem Brief erfahren hat. Wenn er nur könnte, würde er ihm auf seiner Reise entgegeneilen. Weil sich aber der Erzherzog und die Erzherzogin mit etwa 300 Personen im Kloster aufhalten, sieht Gemelich keine Möglichkeit, wie nun eine Visitation abgehalten werden könnte. Durch die vielen Gäste gibt es kaum mehr ein geregeltes Leben. Gemlich bittet Abt Müller, fürs erste in Nassereith zu bleiben, bis er ihm genau sagen kann, wann der Hofstaat abreist. Ad abbatem Caesariensem in Nazareith subsitentem, nomine abbatis nostri, 2. Maii 1660. Reverendissime et amplissime praesul, observandissime domine domine

(1) Paulo ab hora secunda pomeridiana accepi, quas relator harum a manibus reverendissimae pietatis vestrae ex Nazareith[ERROR: no reftable :] ex Nazareith] Vgl. >Primisser cap. 42 § 49 Post Kalendas Maii Stamsium visitaturus Georgius Caesareensis, ubi Nassereutam attigit, archiduces Stamsii tunc commorari certior factus; quid igitur, praesulem nostrum per litteras consuluit. Hic autem visitationem nunc commode fieri non posse renuntiante inde Caesaream reversus est. Itineris expensas tamen noster rependit. ad me transportavit, quibus in tanto strepitu aulicorum et arctitudine temporis istud unum repono, gratulari me imprimis reverendissimae pietati vestrae de incolumi ad partes nostras appulsu, deinde exoptare, si a me staret, eandem non solum sub hodiernae adhuc diei crepusculum cum osculo reverentiae excipere, verum etiam obviam prodeundo sub tectum monasterii mei deducere et comitari. (2) Attamen serenissimis archiduce et archiducissa [ERROR: no reftable :] serenissimis ... archiducissa] Gemneint sind Erzherzog Ferdinand Karl und seine Gattin Anna de’ Medici. cum trecentis plus minus personis in Stambs defacto subsistentibus nulla penitus ratione video, quomodo propositum visitationis negotium a reverendissima pietate vestra nunc peragi

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic