Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F163r -- (1) Undecima Aprilis accepi futurae in proximo apud me visitationis
insinuatorias nec committere volui, quin de acceptis redderem amplissimam
dominationem vestram certiorem, cuius intentioni ac proposito verendum amplius non
est, coeli vel aëris intemperiem obstituram, quando amoenissimum ver omnia serena
pollicetur. (2) Alio vero ex capite prope aberat, ut reverendissimae pietatis
vestrae adventus perquam incommodus accidisset, ut eadem pro dignitate vix excipi
potuisset, videlicet quia iam dicebantur hac septimana superventuri ad nos
archiduces[ERROR: no reftable :]
archiduces] Gemeint sind Erzherzog Ferdinand Karl und seine Gattin Anna
de’ Medici. cum aulico comitatu suo traiciendis
urogallis in vicinia montium nostrorum nidulantibus intenturi facturique in
monasterio meo moram non ad unum tantum alterumve diem, ut alias, sed per tres
solidas quattuorve hebdomades. (3) Verum immutatam iam audio mentem principum
eorumque iter verso temone ad partes vallis Oenanae inferiores destinatum intelligo.
(4) Sicque amplius non est, cur de impedimentis metuamus, nisi quod valetudo mea
adhuc satis imbecilli fulcro nitatur. Dabam etc.
382. Stephani an Pfarrer Augustinus Haas in Mais
Stams, 21. April 1660
Weil sich Abt Gemelich immer noch Sorgen macht, dass seine jüngeren Priester nicht in
der Lage sind, an der Ernte mitzuwirken, wurde das Problem der zu wenigen Arbeiter,
das Pfarrer Haas zu schaffen macht, noch nicht gelöst. Aus Ebrach ist Pater Kuno
[Vogt] eingetroffen, der als Kooperator eingesetzt zu werden wünscht. Dieser wird
Pfarrer Haas nun zur Unterstützung geschickt. Er soll jedoch darauf achten, dass er
seine klösterlichen Pflichten in dieser neugewonnenen Freiheit nicht vergisst.
Ad patrem Augustinum Haas parochum Maisensem, 21. Aprilis 1660.
Amicam salutem et affectum fraternae benevolentiae
Reverende domine paroche, confrater semper colende
(1) Quem reverentiam vestram saepius causatam memini defectum operariorum in vinea,
ego quidem dudum sublevatum optassem, sed reverendissimo nostro
[ERROR: no reftable :]
reverendissimo nostro] Gemeint ist Abt Bernhard
Gemelich. semper hactenus cunctante et vero etiam inter tot
iuvenes sacerdotes nostros vix aliquem reperiente, qui ad talem provinciam obeundam
sine omni exceptione usquequaquam habilis esset, desiderium reverentiae vestrae
differri debuit, impleri non potuit. (2) At ecce dum in nullo minus quam in
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [ 1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [ word count] [ stephani-b-copiae].
|