Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
nostro scribere volueris, cave, tam fusus sis, alioqui certius nullo per ipsum responso recreandus. (7) Amat dominus abbas in epistulis stylum facilem, tersum atque succinctum. (8) Pro illius incolumitate (siquidem ea identidem vacillat) ac vita diuturniore constanter precabere. (9) Vale! Dedi ex prioratu Stambsensi 30. Martii.
380. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
Stams, 23. März 1660
Im Namen von Abt Gemelich: Die für Kaisheim bestimmten Weinfässer liegen zu Abt
Gemelichs Bedauern immer noch in Füssen. Ein Exzerpt des Briefes von Johannes
Spaiser, der mit der Weiterbeförderung beauftragt ist, liegt bei. Die Überschreibung
der Zolleinnahmen aus Füssen an das Kloster Kaisheim ist nicht möglich.
(1) Admodum male me habet doliola vini, quae pridem penori Caesariensi illata exoptassem, etiamnum in Faucensi oppido demorari. (2) Quid vero circa eorum promotionem officialis meus Ioannes Spaiser in proposito habet, libeat reverendissimae pietati vestrae ex incluso schediasmate, quod e litteris ipsius ad me nuperrimis extractum volui, paucis perspicere. (3) Ceterum quod a me nuper petebatur, ut teloneum in Fiessen per officialem meum praedictum tacito coenobio Caesariensi nomine Stambsensium penderetur, id sane absque iurium meorum damnoso dispendio praestare neutiquam potuissem, quippe cum monasterium meum eadem prorsus teloneorum vectigalium et cuiusvis alterius generis exactionum per totum imperium ac speciatim per districtum dioecesis Augustanae immunitate gaudeat, qua etiam in hunc usque diem imperturbate fruitur, siquidem ab aurigis meis, quos annuatim Abusiacum[ERROR: no reftable :] Abusiacum] Füssen. destino, nihil umquam exigitur. (4) Id quod reverendissimam pietatem vestram celatam nolui, cui me et meos affectuose semper commendo. (5) Dabam adhuc grabato detentus ex Stambs feria tertia hebdomadis poenosae seu 23. Martii.
381. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
[Stams], 13. April 1660
Im Namen von Abt Bernhard Gemelich: Abt Gemelich hat am 11. April den Brief von Abt
Müller erhalten, in dem er seine Visitation ankündigt. Das Wetter wäre zwar
herrlich, doch haben sich für diese Zeit auch die Erzherzöge angekündigt, die sich
für drei oder vier Wochen in Stams einquartieren wollen, während sie der Jagd
frönen. Abt Gemelich hat aber auch gehört, dass es den Hof möglicherweise ins
Unterinnatl verschlagen wird, weswegen der Visitation nichts im Weg steht.
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |