Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F18r --

lenti importunitatem dictaque contumeliosa tamquam iacula omnia inexpectata et minime praevisa haud leviter persensisse. (6) Condoleo proinde ego utrique; alteri, quod dicaces linguae male prurientis insultus, secus ac merebatur, excipere debuerit, alteri vero, quod in via et stadio religiosae perfectionis tantum necdum profecerit, ut effrenem iracundiae motum, quem vino aestuans animus eructaverat, tantisper cohibere potuerit. (7) Interea sicuti virum constantem eiusmodi tela non deiciunt, ita prorsus mihi persuadeo reverentiam vestram eius prudentiae fore, ut ob talem fratris crapulosi procaciam pusillanimitati, aut nescio cui desperabundae deiectioni, locum dare neutiquam velit. (8) Quis nam linguae mero natanti limitem fingat? Ego porro hanc eiusdem fratris proterviam iis verbis castigabo, quibus effectum iri credo, ut reverentiam vestram eiusmodi dicteriis certo amplius non lacessat. (9) De reliquo ea fiducia sumus erga reverentiam vestram, ut speremus eam et parochiae Maisensi et simul coenobio nostro quam plurimum olim profuturam.

37. Stepahni an Angelus Fieger OSB, Lektor der Theologie in Innsbruck [Stams], 1. Februar 1645 Stephani hat Fiegers Brief, in dem er die Schriften der Seligen Gertraud zurückfordert, am 19. Dezember [1644] erhalten, aber noch nicht beantwortet. Obwohl sich Stephani aus dem Buch noch Exzerpte machen wollte, geht das Buch nun doch an den Besitzer zurück. Ad reverendum patrem Angelum Fieger, Ordinis Servitorum, Oeniponti sanctissimae theologiae lectorem, 1. Februarii 1645. Admodum reverende in Christo et clarissime pater, dignissime lector

(1) Secundas reverendae pietatis vestrae litteras plenas rursum humanitatis 19. Decembris anni superioris accepi, quarum aequissimis postulatis perlubenter sane iam pridem fecissem satis, si modo occasio etiam diligenter quaerenti non defuisset. (2) Verum hactenus (candide profiteor) opportunitas praesto nulla erat, qua librum revelantionum beatae Gertrudis[ERROR: no reftable :] librum ... Gertrudis] Dass dieses Buch nach Stams geschickt wurde, geht aus ep. 28 hervor. Zur Hl. Gertrud vgl ebenso Noten zu ep. 28. desiderantibus possem remittere. (3) Nunc vero praesentata tandem occasione eundem reverendae pietati vestrae salvum transmitto grato animo praestitum benevolentiae officium agniturus. (4) Interim profecto diffiteri nolim praeclarum istud et optatissimum insinuationum divinarum volumen spe et opinione mea celerius revocatum satis aegre (si ita loqui liceat) a me dimissum esse; constitutum erat nam praetactum librum, posteaquam publica ad mensam lectione evolutus esset, privato adhuc studio totum pervolvere et selectiora quaedam notatuque magis digna in proprios usus excerpere. (5) Ceterum cum quosdam e coetu vestro re

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic