Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F161r --

festum sancti Georgii [ERROR: no reftable :] sancti Georgii] 23. April. profecturus est Halam ad compromissum, ut vocant, seu ratiocinia steurarum.

(8) Venerabilis conventus noster hoc temporis sanus degit, habent tamen interim singuli, quod sibi caveant, quia febres passim iam grassantur. (9) Unum vero est, quod me sanitati nostrae deinceps continuandae metuere facit, nimirum quod architriclinus noster (pater cellarius) hesterna die iam coactus fuerit haurire ex vino novo de anno 1659, quantumvis id omnino instar lixivii sit turbidum, reverendissimo nostro ex penu suo vinario, tot centenis urnis referto, nihil nobis suppeditante, nisi forte adhuc mentem mutet ac indigentiae nostrae condoleat. (10) Adderem plura, ni aurigae discessum iam iam parantes prohiberent. (11) Saluto cum reverentia vestra patrem Ioannem,[ERROR: no reftable :] patrem Ioannem] Gemeint ist Pater Johannes Schnürlin. cuius precibus et sacrificiis semper inclusus manere cupio.

377. Stephani an Abt Georg IV. Müller von Kaisheim Stams, 8. März 1660 Der Brief des Abtes mit den Dokumenten aus Frankreich ist am 25. Februar bei Abt Gemelich angekommen, der sofort das geforderte Mandat unterzeichnet hat. Mit der heutigen Post ging es nach Salem ab. Stephani informiert Abt Müller darüber, da Abt Gemelich von schweren Gelenksschmerzen geplagt wird und kaum schreiben kann. Er hofft, dass er bald wieder gesund sein wird. Ad reverendissimum praesulem Caesariensem, 8. Martii 1660. Demissam salutem cum basio dexterae Reverendissime in Christo pater, amplissime praesul, observandissime domine domine

(1) Quas reverendissima pietas vestra nuperis diebus una cum instrumento Gallicae commissionis in Stambs direxerat, reverendissimus meus[ERROR: no reftable :] reverendissimus meus] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. festo apostoli Matthiae seu 25. Februarii rite accepit nec cunctatus fecit, quod requirebatur, mandatum procurae subscripsit, signavit idque hac eadem hodierna posta, quia celerius fieri non poterat, cum aliis pertinentibus missivis in Salem ablegavit, id quod reverendissimae amplitudini vestrae praesente epistula per calamum meum intimari voluit, hoc tempore impotens ad scribendum, utpote quem arthritici dolores [ERROR: no reftable :] arthritici dolores] Vgl. Primisser cap. 42 § 49 Bernardus siquidem podagra simul ac stomachi conditate iterum fatigatus, etsi nonnihil revalesceret mense Martio, vires tamen integras non recepit. tam pedes quam bracchia infestantes lecto compeditum tenent

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic