Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
festum sancti Georgii [ERROR: no reftable :] sancti Georgii] 23. April. profecturus est Halam ad compromissum, ut vocant, seu ratiocinia steurarum. (8) Venerabilis conventus noster hoc temporis sanus degit, habent tamen interim singuli, quod sibi caveant, quia febres passim iam grassantur. (9) Unum vero est, quod me sanitati nostrae deinceps continuandae metuere facit, nimirum quod architriclinus noster (pater cellarius) hesterna die iam coactus fuerit haurire ex vino novo de anno 1659, quantumvis id omnino instar lixivii sit turbidum, reverendissimo nostro ex penu suo vinario, tot centenis urnis referto, nihil nobis suppeditante, nisi forte adhuc mentem mutet ac indigentiae nostrae condoleat. (10) Adderem plura, ni aurigae discessum iam iam parantes prohiberent. (11) Saluto cum reverentia vestra patrem Ioannem,[ERROR: no reftable :] patrem Ioannem] Gemeint ist Pater Johannes Schnürlin. cuius precibus et sacrificiis semper inclusus manere cupio.
377. Stephani an Abt Georg IV. Müller von Kaisheim
Stams, 8. März 1660
Der Brief des Abtes mit den Dokumenten aus Frankreich ist am 25. Februar bei Abt
Gemelich angekommen, der sofort das geforderte Mandat unterzeichnet hat. Mit der
heutigen Post ging es nach Salem ab. Stephani informiert Abt Müller darüber, da Abt
Gemelich von schweren Gelenksschmerzen geplagt wird und kaum schreiben kann. Er
hofft, dass er bald wieder gesund sein wird.
(1) Quas reverendissima pietas vestra nuperis diebus una cum instrumento Gallicae
commissionis in Stambs direxerat, reverendissimus meus[ERROR: no reftable :] reverendissimus meus] Gemeint ist
Abt Bernhard Gemelich. festo apostoli Matthiae seu 25.
Februarii rite accepit nec cunctatus fecit, quod requirebatur, mandatum procurae
subscripsit, signavit idque hac eadem hodierna posta, quia celerius fieri non
poterat, cum aliis pertinentibus missivis in Salem ablegavit, id quod
reverendissimae amplitudini vestrae praesente epistula per calamum meum intimari
voluit, hoc tempore impotens ad scribendum, utpote quem arthritici dolores
[ERROR: no reftable :] arthritici
dolores] Vgl. Primisser cap. 42 § 49 Bernardus
siquidem podagra simul ac stomachi conditate iterum fatigatus, etsi
nonnihil revalesceret mense Martio, vires tamen integras non
recepit. tam pedes quam bracchia infestantes lecto
compeditum tenent
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |