Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
-- F159r -- (1) Postquam ex geminatis reverendissimae pietatis vestrae litteris intellexi
desiderare eandem magnopere acta congregationis nostrae,[ERROR: no reftable :] desiderare ... nostrae] Vgl.
Primisser cap. 42 § 49 Eandem ob causam (ut
scilicet tanto efficacius novis hisce machinationibus obsisti posset)
Thomas Salemitanus acta congregationis nostrae contra ichthyophagos a
praesule nostro requisivit. quae scilicet per novennium,
quo vices praesidentiae indignus sustinui, compilata fuerant, sine cunctatione patri
priori[ERROR: no reftable :]
patri priori] Pater Benedikt Stephani. meo provinciam
demandavi universas epistulas, quae praedicto annorum curriculo in negotiis
congregationis inter reverendissimos praesules ultro citroque datae sunt, convasandi
et in suos quasque fasciculos iuxta classes monasteriorum ordinate digerendi. (2)
Nec defuit exsecutio, nam diu iam est, cum omnia illa epistolia (sat magno numero et
acervo) comportata sunt et in arculam ligneam non indiligenter compacta, quae
hodieque apud me prostant exspectantia baiulum, a quo transportentur. (3) Eum si
reverendissima pietas vestra praesentaverit, habebit confestim, quod desiderat, mihi
etenim occasio certe hactenus nulla fuit istius modi sarcinam cartaceam ad partes
Acronianas transmittendi.
(4) Porro circa novum bellum, quod ichthyophagi[ERROR: no reftable :] ichthyophagi] ichtyophagi hs.
in Gallia sacro ordini nostro ac praesertim eius capiti
reverendissimo domini generali[ERROR: no reftable :] reverendissimo ... generali] Gemeint ist Generalabt
Claude Vaussin. denuo intendant, parum habeo, quod
scribam, nisi quod vehementer mirer istorum hominum pervicaciam, qui cum sciant se
anno 1646 causa sua cecidisse sibique ab Innocente X. tunc summi pontificatus clavum
tenente perpetuum silentium fuisse impositum,[ERROR: no reftable :] ab Innocente ... impositum] Vgl.
Primisser cap. 42 § 28 Ibidem [sc. am
Generalkapitel 1652] patres breve Innocentii X. acceperant, quo et
illos, qui carnibus vescuntur, ad officia habiles declarat et carnis
esum in iis monasteriis, in quibus ante annum MDCXLIV viguerat, licitum
esse declarat. nihilominus tamen rursus protervum caput
erigere audeant ac novis molitionibus insolescere. (5) Ceterum quidquid sit de hac
temeraria seditione, quam non nisi ex impuro ambitionis fonte promanare certum est,
spero eandem ultra fines Galliae non pervasuram nostramque in esu carnium
observantiam tot summorum pontificium dispensatione et approbatione vallatam in
antiquo semper et inconcusso robore perstituram confido. (6) Interea vero si rei
gravitas poposcerit et periculo huius belli forsitan ingravescente, Cistercium
congregationis nostrae adminiculantem manum expetierit, in col
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
|