Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F157r --

rant Caesarienses, quorum et directione Ingolstadii regeris et quasi domesticus annuo victu nutriris.

(9) Cum panni volumen a me transmissum nec pro pallio in solidum suffecerit, uti memoras, scapulare ope reverendi patris directoris tibi compares necesse est. (10) Neque nam ego in tanta terrarum distantia ex vestiario succurrere tibi possum, nisi cum extraordinaria quaedam opportunitas ad manum est, qualis rarissime apparet.

(11) Porro quia valetudinis cura in postremis esse non debet, si eam in te nonnihil adlaesam experiris, utere, quae tibi medici consilium suggerit, seu massulae sint cephalicae, seu potiones digestivae. (12) Neque tam indigne aut inhumane de tuis superioribus sentias, ut omni pharmaco tibi interdictum putes, nisi licentiam prius scripto obtentam ab eisdem acceperis! (13) Monitus es vitare sumptus superfluos et non necessarios, ea vero, quae vel necessitas exigit in vestitu vel infirmitas corporis in medicina, quin tibi provideres, inhibitum numquam est.

(14) Denique suffragia precum tuarum inclamat defunctus noster et tuus confrater, pater Robertus Prantmair, qui 15to Septembris in octava scilicet beatae Virginis natae, prout exoptaverat, ex affectu physeos[ERROR: no reftable :] physeos] phiseos hs. piissime obiit optime ad mortem dispositus cum omnium nostrorum aedificatione. (15) Ipsius et aliorum, qui intra biennium decesserunt, lacunam libenter novis subiectis expleremus. (16) Tu siquid in hanc rem potes, iacta sagenam vel rete Dominum forsan cooperantem habiturus. (17) Vale et pro talento tibi commisso cura pervigili sollicitus esto!

370. An Abt Georg IV. Müller von Kaisheim Stams, 25. November 1659 Im Namen von Abt Bernhard Gemelich: Der Abt ist am 22. November 1659 nach abgeschlossener Ernte aus Mais zurückgekehrt, nachdem er in Meran noch unerwartete Aufträge des Bischofs von Chur zu erledigen hatte. Die Ernte ist im Vergleich zu den Vorjahren etwas schlechter ausgefallen. Dennoch schickt er Abt Georg, wie schon früher, zwei Fässer Wein nach Füssen. Abt Müller soll ihm mitteilen, ob er sie von dort abholen lassen kann, oder ob Gemelich den Weitertransport organisieren soll. In Meran hat Gemelich die Abrechnungen des Bruders Tobias [Zigl] erhalten und will weitere 50 Gulden für die Zukunft nach Ingolstadt schicken. Nach kurzer Krankheit und einem Pflegeaufenthalt in Innsbruck ist Pater Robert Brandmayr verstorben. Die Kaisheimer sollen für seine Seele beten. Ad reverendissimum dominum abbatem Caesariensem Georgium, nomine abbatis nostri Bernardi, 25. Novembris anno 1659. Reverendissime in Christo pater, amplissime praesul, observandissime domine domine



Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic