Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F155r --

Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine

(1) Cum osculo reverentiali reverendissimae et amplissimae dominationis vestrae litteras excepi, quas nuntius, qui has refert, pridie magnae Virginis [ERROR: no reftable :] pridie Virginis natae] 7. September. natae sub horam circiter septimam matutinam praesentavit, ipso scilicet eodem die, quo serenissimos nostros archiduces[ERROR: no reftable :] serenissimos ... archiduces] Gemeint sind Erzherzog Ferdinand Karl und seine Gattin Anna de’ Medici. cum comitatu admodum numeroso apud nos pransuros operiebamur, quos tamen, ne ex pago Telfensi pedem hodie moverent, vehementia tempestatis pluviae praepedivit, crastina nihilominus, ubi aer serenaverit, ad nos certo diversuros.

(2) Ex argumento porro litterarum luculenter intellexi propositum esse reverendissimae pietati vestrae ad diem 21. huius mensis in monasterio meo consuetum visitationis munus peragere, si quidem diem et tempus iudicem non incommodum. (3) At certe, ut fiducialiter pandam, quod res est, sicut praeterita aestate aut vere reverendissimae pietatis vestrae adventus mihi ac meis gratissimus fuisset ac etiamnum in autumno arrideret, si modo duabus aut tribus septimanis fuisset anticipatus, ita nunc appetente iam iam tempore vindemiarum, quas hoc anno ob tempestatis inconstantiam prae solito accelerare oportet quaeque praesentiam meam necessario deposcunt, ad dictam sancti Matthaei[ERROR: no reftable :] sancti Matthaei] 21. September. diem reverendissimae pietati vestrae personam meam in domo Stambsensi exhibere nequaquam possem, statim post exaltationis sanctae crucis[ERROR: no reftable :] exaltationis sanctae crucis] Kreuzerhebung, 14. September. ad partes Meranenses concessurus. (4) Praeterquam nam quod pater Augustinus Haas conventualis meus (quem reverendo patri Ioanni Burkhardo parocho Maisensi ante annum fatis functo substitui) in officio adhuc neophytus sit tractandoque vindemiandi negotio adhuc impar, iudicem insuper meum, Ioannem Georgium Frikinger, rerum alioqui satis intelligentem, in servitiis meis amplius non habeo ante sesqui annos a coenobio meo digressum et nunc in oppido Reithensi commorantem. (5) Quare cum ab hominibus

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic