Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F149v --

ternos parietes una fidelia dealbare[ERROR: no reftable :] parietes ... dealbare] Vgl. Noten zu ep. 124. cogunt, quod et impraesentiarum facio, dum verbosis duabus epistulis tuis unam Laconicam subsisto.

(3) Iuris institutiones, quarum cupido tantopere iam animo tuo insedit, quin adire et frequentare possis, reverendissimus noster[ERROR: no reftable :] reverendissimus noster] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. non refragatur. (4) Me vero si consultum eas, auctor tibi sim, ut pleno conatu scholasticae theologiae profunditatibus totum te ita immergas, ut olim te cathedra non erubescat, cum docere iubeberis, quae didicisti. (5) Pluris enim ego semper feci in uno aliquo genere scientiae solide fundatum esse, quam ex multis delibasse aliquid, exhausisse nihil.

(6) Quod de libris venalibus nuntiasti, pruritum (fateor) mihi excitavit non modicum volumina isthaec coram intuendi. (7) Placerent libri nec displiceret pretium, si modo aequa etiam potestas adforet eosdem ad nos pertrahendi. (8) Prae reliquis vero desiderarem tomum illum reverendi patris Ioannis Sufferen (ut illum in tuis litteris vocitas) intitulatum Christliches Andächtiges Jahr,[ERROR: no reftable :] Ioannis ... Jahr] Gemeint ist Suffren, Jean: Geistlich andächtiges Jahr, 2 Bd.e, l.n. 1658. quem si ullo modo ad me dirigere poteris, non intermittas velim. (9) Forte commoda occasio esset, si illum Augustam destinares, ad locum aliquem certum et tutum, verbi gratia ad curiam Caesariensem; (10) nam proxima quadragesima eo concessurus est Paulus Lidmair, tibi notus institor ex Telfs, qui inde refuso pretio sublatum libenter ad nos transportaret.

(11) Ioanni Stoker[ERROR: no reftable :] Ioanni Stoker] Vgl. Album Stamsense Nr. 471. (quem per te salutatum cupio) 18vo huius mensis assecuratio transmissa est, qua meliorem sperare non potuit, siquidem reverendissimus noster 150 florenos Caesaream direxit, centum quidem pro expensis tuae personae, quinquaginta vero in sublevamen praedicti Ioannis, quos petiit ad manus vestri reverendi patris directoris deponi.

(12) Reverendo patri Petro Breyero meo nomine officiosissimam salutem denuntia eiusdemque sacrificiis me commenda gratulantem, quos rudis discipuli sui

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic