Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F148v --

pater Eugenius[ERROR: no reftable :] pater Eugenius] Gemeint ist Pater Eugenius Eyberger. fecisset, quod debebat. (10) Cum nam is praeterito Martis die in Silz frumentum decimarum Haimingensium colligeret, diserte ex ipsomet parocho audivit demandatam ipsi esse hanc commissionem et mox postero die, hoc est Mercurii initium visitationum in valle Özensi faciendum, mihi tamen nec verbulum desuper retulit aut indicavit, alioqui certe tales sancto Ioanni excubias positurus fueram, quae aditum huiusmodi vespertilionibus neutiquam concessissent. (11) Ceterum tametsi furtivus hic accessus et quasi momentaneus introitus ecclesiae absque omni sacrae suppellectilis scrutinio episcopalis visitatio dici minime mereatur, quia tamen adversa pars, ut talem allegat, ad amoliendum quoquo modo nostrum praeiudicium in crastinum protestationem scriptam ad decanum in Telfs dirigere propono, omni tamen modestia vallatam et a verborum aculeis immunem, tum deinde proximis diebus aliam coram parocho Silzensi viva voce deponi curabo. (12) Reliquum reverendissimae pietatis vestrae solerti et accurato iudicio committo. (13) Deus porro ultionum dominus hanc immanem ingratitudinem vicariorum nostrorum aliquando iudicabit. Stambs etc.

356. Stephani an Abt Georg IV. Müller von Kaisheim Stams, 18. Januar 1659 Im Namen von Abt Gemelich: Abt Gemelich wünscht Abt Müller ein gutes neues Jahr. Wenn die Weinernte dieses Jahr nicht so schlecht ausgefallen wäre, hätte er ihn wie nun schon öfters ein Fass Wein nach Kaisheim geschickt. Ein großer Teil der Ernte musste zudem an den Hof abgegeben werden, und wegen der derteit schlechten Straßenverhältnisse liegt der Großteil der Fässer noch in Meran. 150 Gulden werden mitgeschickt, 100 für Tobias Zigl und 50 für Johannes Stocker, die in Ingolstadt studieren. Ad abbatem Caesariensem Georgium, nomine reverendissimi nostri, 18. Ianuarii 1659. Reverendissime in Christo pater, observandissime domine domine, praesul honoratissime

(1) Annus, quem proxime novum sumus ingressi, ut reverendissimae pietati suae totique suorum collegio et fausto principio inchoetur et felici medio decurrat ac secundissimo demum etiam fine coronetur, impensius opto, atque ut illius similes quam plurimos alios in prospero suo regimine superstes transigat, ex animo precor. (2) Et proposueram quidem obsignare votum hoc meum offerendo,

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic