Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F147v --

(3) Antonio Senner[ERROR: no reftable :] Antonio Senner] Vgl. Album Stamsense Nr. 468. socium tirocinii adiungendum esse omnino iudico, ut tam ille emolumento societatis quam magister sublevatione aliqua duplicandi laboris gaudere possit. (4) Sed iuvenis ille faber ferrarius, tametsi in proposito conversionis, quantum scio, per omnia adhuc constans et immobilis perseveret, terminum tamen ingressus (si quidem a parte sua stet) primum ad festum purificationis[ERROR: no reftable :] festum purificationis] 2. Februar. sibi praeficit. (5) Dum ergo illi scribam et ad maturandum accessum commonefaciam, putem negotium communicandi habitus interim etiam cum Antonio differri tantisper posse, ut deinde post reverendissimae pietatis vestrae reditum eadem opera ambo amiciantur.

(6) Pater Martinus noster[ERROR: no reftable :] pater ... noster] Gemeint ist Pater Martin Stöger. ubi inaudierit Michaelem Moser proxime partibus officialis functurum in collectura censuum se praeterito et amplius non applicato, utique difficulter digeret, persuasus forte, si reverendissima pietas vestra per se ipsam huic negotio interesse nequiret, alium praeter se non inveniendum, qui muneri obeundo par foret. (7) Sed illuditur a cogitationibus suis et custos nunc manet domesticorum parietum, qui pedes libentius parasset itineri.

(8) Ante octiduum apud nos pransus et cenatus est reverendissimus dominus abbas Marienbergensis[ERROR: no reftable :] reverendissimus ... Marienbergensis] Gemeint ist Abt Ferdinand Wenzel von Marienberg. postera luce profectus Oenipontum ad implorandam serenissimi[ERROR: no reftable :] serenissimi] Gemeint ist Erzherzog Ferdinand Karl. manum assistricem adversus nuntium Lucernensem Fridericum Borromaeum, a quo nuper citatus fuerat ad comparandum intra terminum 15 dierum. (9) Qui nuntius, ut ex domino abbate intellexi, plures eidem modo tricas quam ipse episcopus Curiensis[ERROR: no reftable :] episcopus Churiensis] Gemeint ist Bischof Johann VI. Flugi v. Aspermont (1636—1661). facessit.

(10) Cum nundinas Halenses peterem, Oeniponte in hospitio offendi dominum Rost praefectum Reithensem (quocum et cenam sumpsi), qui, ut ipsemet oretenus mihi dicebat, pluribus iam septimanis ibidem velut in arresto detinetur in causa antiqua demortui domini Zechendurr, litem adhuc intentante fiscali Augustani etc. (11) Et haec pauca impraesentiarum usus occasione scribendi per tabellarium, qui regreditur. Dedi festo praesentatae Virginis deiparae seu 21. Novembris anno 1658.

355. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais Stams, 23. November 1658 Stephani stört den Abt nur ungern, muss ihm aber einen Vorfall berichten: Gestern sah der Messner um die achte Stunde, dass der Pfarrer von Silz, der Parrer von Mieming und der Pfarrer von Flaurling die Pfarrkirche zum Hl. Johannes betraten. Nach kurzer Zeit verließen sie die Kirche wieder, ritten zum Tor und beauftragten den Pförtner, dem Prior mitzuteilen, dass sie gerade eine Visitation durchgeführt hätten. Sie hätten dazu einen Auftrag vom Bischof. Zu der Zeit verließ Christoph Gässler gerade die Kirche, den sie als Zeugen verpflichten wollten, was dieser aber verweigerte. Dann ritten sie in Richtung Rietz davon. Stephani hat erst am Nachmittag von dem Vorfall erfahren. Pater Eugenius [Eyberger], der vor einer Woche in Silz war, wusste von dem bevorstehenden Besuch, hat aber nichts gesagt. Der kurze Besuch kann zudem nicht als ordentliche Visitation gewertet werden. Darüber wird Stephani beim Dekan von Telfs mäßigen Protest einlegen.

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic