Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F146v --

possum, siquidem scio reverendissimum nostrum[ERROR: no reftable :] reverendissimum nostrum] Gemeint ist Abt Bernhard Gemelich. eidem non solidam sustentationem annuam, sed tantum in illius subsidium aliquod sexaginta florenos promisisse, singulis videlicet quattuor temporibus florenos 15 eosque non pro toto studiorum decursu, sed in primum dumtaxat annum. (6) Et si de his attestatio aliqua necessaria vel proficua foret, eam mittere non renuerem. (7) Poterat bonus Ioannes, si catus et cautus esse voluisset, ab ipsomet reverendissimo nostro priusquam ad vindemias concederet, de numerandis praedictis 60 Rhenensibus fidem scriptam impetrare. (8) Proinde, quidquid in hoc negotio neglectum fuit, sua culpa factum cogitet, qui tam inermis in viam se dedit.

(9) De birretis quod nuntiasti,[ERROR: no reftable :] de biretis ... nuntiasti] Vgl. ep. 352,8. gratis auribus exceptum est a sacerdotibus nostris, et si certitudinem aliquam haberem, usum eorundem etiam apud nos reductum iri, iam nunc materiem pro novis conficiendis comparare satagerem.

(10) Potu cerevisiae refrigerari iecur tuum ruboremque vultus pristinum nonnihil defervescere, ne terreare, novum nam non est, stomachum pluribus annis ex urna Bacchi potatum recalcitrare tantisper, dum per assuetudinem ad cocturam Cereris [ERROR: no reftable :] Bacchi ... Cereris] Die Bereichsgottheiten Bacchus und Ceres stehen für Wein und Bier. condocefiat. (11) Sat contentum te fore credam, si reverendissimus noster tibi perinde ut collegis Caesariensibus mensuram vini quot septimanis propinari indulgeat, qua si mihi olim gaudere licuisset, fors ventriculi mei miserias tantopere modo non lugerem. (12) At nummos tibi deesse quereris, quibus vel librorum quidpiam coëmere vel ludentibus sociis in symbolam venire valeas. (13) Audio, sed nam nosti vere pauperem non esse, qui paupertatis non sentit incommoda. (14) Deinde certus esto arctioris fortunae te modo non esse, quam fuerim quondam ego, qui Ingolstadii positus integro et iusto triennio nec assem aut teruntium a monasterio accepi, aliunde nec somniavi. (15) Ut tamen primis tuis precibus aliquid tribuam, Philippeum, quem flagitas, ut ab admodum reverendo patre di

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic