Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Previous page

Next page

-- F146r --

hominum, senum et iuvenum ac pusillorum tanta confluxit, quanta ab annis retroactis vix aliquando visa fuerit, numeratae siquidem sunt, quae sportulas sustulerunt, personae bis mille et octoginta novem insumptaeque vini urnae circiter viginti et una.

(8) Scribit mihi frater Thobias noster[ERROR: no reftable :] frater ... noster] Gemeint ist Bruder Tobias Zigl, der zu Studien in Ingolstadt weilt. in monasterio Caesariensi ex ordinatione reverendissimi domini vicarii generalis abbatis Salemitani,[ERROR: no reftable :] reverendissimi ... Salemitani] Gemeint ist Abt Thomas II. Schwab von Salem. qui mense Septembri praeterito Caesaream visitaverat, nova rursum bireta parari ac proxime, ubi confecta fuerint, sacerdotes iisdem tectos denuo ituros ad aram et redituros. (9) Quem ritum insequente anno etiam apud nos postliminio reducendum spero, cum in vere aut aestate visitationem habituri sumus, qui hactenus per annum capita humeralibus quasi fasciis involuti incessimus. Dabam ex Stambs etc.

353. Stephani an Bruder Tobias Zigl in Ingolstadt Stams, 19. November 1658 Zigls erster Brief aus Ingolstadt ist angekommen. Stephani ist zufrieden, dass er ihm alle Professoren und Leiter des Konvikts genannt hat. Dass die Geschichte des Johannes Stocker so unrühmlich ausgegangen ist, hat sich dieser auch selbst zuzuschreiben: Weder hat er Stephani um ein Zeugnis, noch den Abt um Geld oder Kredit gebeten, bevor dieser nach Mais abreiste. Der Abt wird ihm sicherlich keine jährliche Unterstützung, sondern insgesamt 60 Gulden zugestehen. Was Zigl über die Umhänge geschrieben hat, wurde in Stams mit offenen Ohren aufgenommen. Stephani hofft, es auch hier einführen zu können. Zigl wird sich an den für ihn bisher unüblichen Biergenuss schon gewöhnen. Er bekommt genau soviel Wein wie seine Kollegen aus Kaisheim. Seine Geldsorgen kann Stephani, der mit wesentlich weniger auskommen musste, nicht nachvollziehen, schickt aber einen Gulden zur Überbrückung. Abt Gemelich ist im letzten Monat in Mais ernstlich erkrankt, sodass man ihn mancherorts gar schon für tot hielt. Er wurde jedoch wieder gesund und wird bald wieder nach Stams zurückkehren. Ulrich Prunner hat Elisabeth Braser, eine Hallerin, geheiratet. Ad fratrem Thobiam Zigl Ingolstadii theologizantem, 19. Novembris 1658. Bonitatem et disciplinam et scientiam doceat te Dominus Religiose, in Christo perdilecte frater

(1) Rite obvenerunt, quas peraegre constitutus primas ad me dedisti, quarum contextui longiori haec pauca repono. (2) Quod certiorem me reddidisti, quis convictorii vestri director et quinam facultatum theologicae ac iuridicae modo sint professores, id fuit, quod apprime desideraveram. (3) Ita nam cognovi superesse adhuc quosdam ante annos ipsos viginti de facie mihi notos.[ERROR: no reftable :] mihi notos] Stephani spielt auf sein eigenes Studium in Ingolstadt 1637-1640 an.

(4) Res Ioannis Stokeri[ERROR: no reftable :] Ioannis Stockeri] Vgl. Album Stamsense Nr. 471. non usque adeo feliciter decurrere mihi non imputandum, eius nam ille moderationis non fuit, ut vel verbulo umquam me compellaret super testimonialibus elargiendis. (5) Neque etiam assecurationem, quam tu submittendam putas, dare

Previous page

Next page


Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
Powered by PhiloLogic