Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae].
numerus, ut modo apud nos est. (11) Solatus interim eundem sum, quod credam, reverentiam vestram verbi sui memorem fore, quo cantiones praedictas transmitti sibi petiit describendas atque pro opportunitate restituendas. (12) De pelliceo postulato ignoscet mihi reverentia vestra, quod hoc temporis gratificari non possim, nota siquidem ipsi est, qua laboramus penuria eiusmodi tunicarum pellicearum, cui nunc in tanto pecuniae defectu impossibile foret mederi, cum modicum id, quod annuatim conventus legit peculium, solum paene vestiarium de integro absorbeat id, quod experto multis persuadere opus non est. (13) Interea maneo reverentiae vestrae fraterna caritate semper addictus.
33. Stephani an Abt Bernhard Gemelich in Mais
[Stams], 21. Oktober 1644
Stephani berichtet zunächst von einem Sturm, der die erwartete üppige Traubenernte
von Stams zunichte gemacht hat. Dieselbe Aderlasstherapie, die dem Subprior so
geholfen hat, hat bei Stephani selbst nicht angeschlagen. Franz Ottenthaler ist
inzwischen nach Wien gegangen und wird sein Noviziat wohl nicht so bald beginnen;
ein neuer Kandidat ist Fortunatus Clementi, der Bruder des Wiltener Paters Joseph,
der v.a. von Pater Vitus Dinzel sehr empfohlen wird. Er war bereits in Stams
vorstellig, doch Stephani musste ihn auf die Rückkehr des Abts vertrösten.
(1) Tempestas, quam in proximis meis ad reverendissimam pietatem vestram datis nimium paene commendabam, fefellit me et irritum reddidit, quod scripsi; neque nam uvae nostrae solis fomento ad maturitatem omnes excoctae sunt, ut polliceri videbar, sed ingruentes paulo post edaces pruinae solitam nostram in horto conventuali vindemiam opinione celerius terminarunt, quamquam meliorem partem iam prius salvavimus. (2) Venarum incisio ex parte mea et meorum eundem, quem cum suis expertus est pater subprior,[ERROR: no reftable :] subprior] Gemeint ist Pater Matthaeus Wilhalm (vgl. >Album Stamsense Nr. 431). successum non habuit, sed eventu prorsus absimili peracta est; ut nam nihil dicam de illis, quos balneator ternis stigmatibus insignivit, solus ego in pede et bracchiis tantum undecim ictus accepi. (3) Franciscum Ottenthaler[ERROR: no reftable :] Franciscum Ottenthaler] Während in ep. 31,5 sein
Schicksal noch gänzlich ungewiss war, steht jetzt Näheres
fest. non ita pridem in famulitio et comitatu cuiusdam
domicellae Viennam profectum intelligo, rediturum tamen. (4) Is si spiritum
vocationis exsufflet atque religioni nostrae nuntium remittat, alium iam est, qui ad
ostium nostrum pulset ingressum desiderans. (5) Est is Fortunatus Clement, frater
patris Iosephi Wilthinensis, iuvenis modestus et verecundus, logicus absolutus
humaniori litteratura non obiter tinctus, quem mire commendat pater Vitus Dinzel,
[ERROR: no reftable :] pater Vitus
Dinzel] Vitus Dinzl wurde 1596 in Innichen geboren und wurde nach dem
Studium der Philosophie in Dillingen 1616 Jesuit in Innsbruck. In den
kommenden 40 Jahren wirkte er als Lehrer in den Gymnasien Hall,
Innsbruck und Trient. V.a. seine Theateraufführungen erfreuten sich
höchster Beliebtheit, vgl. Tilg 2002,
27. utpote sibi notum a triennio, quo eius conscientiam pro
confessionali moderatus est, disertim de eo testatus nihil se in illo deprehendisse
Stephani, Benedikt; 1613–1672 (1613–1672) [1640], Copiae Litterarum ad diversos ab anno Christi 1640, versio electronica (), 272 folia, Ed. Schaffenrath, Florian [word count] [stephani-b-copiae]. |